Est autem communis potus eorum dulcis, delectabilis, et nutritiuus de
Casaniel confectus, de qua et Saccarum fieri solet.

[Sidenote: Alias Mecca.] Mahometus iste post mortem suam pessimam (mors enim peccatorum pessima) conditus fuit honorificè in capsa, ditissimo auro, et argento, et saxis perornata in vna ciuitate regni sui Arabiæ, vbi et pro sancto, et vero Dei nuncio incepit deuotè coli à suis per annos ducentos sexaginta, atque ex tunc circa annum Domini nongentissimum cum veneratione multa cadauer eius translatum est, in digniorem ciuitatem dictam Merchuel Iachrib, vbi iam longe lateque pro maximo sanctorum, à cordibus à diabolica fraude deceptis colitur, requiritur et adoratur.

[Sidenote: Oregus a Templarijs proditus.] In ipsius translatione ipsa ciuitas restaurabatur, et firmabatur multò honorificentiùs, et fortiùs destructione sua, quæ per Carolum magnum Regem Franciæ antea fuit plenè annihilata, dum Ogerus dux Danorum præfatus in ea tenebatur captiuus, quem Templarij ad filios Brehir Regis Sarracenorum cum traditione vendiderant, eò quòd ipse Ogerus dictum Brehir in proelio occiderat, iuxta Lugdunum Franciæ ciuitatem. Et si quando nationis alterius quis ad legem conuertitur Sarracenorum, dum a flamine eorum recipiendus est, dicit et facit eum Dei nuncium, et repetit sic: Lællech ella alla Mahomet zoyzel alla heth: quod valet tantum: Non est Deus nisi vnus, et Mahomet fuit eius nuncius.

CAPVT. 23.

De colloquio Authoris cum Soldano.

Finaliter Sarraceni ponunt Iudæos malos, eò quod legem Dei violauerunt sibi missam, et commissam per Mosem. Et à simili probant Christianos malos, quod non seruant legem Euangelij Christi, quam seruandam susceperint. [Sidenote: Error eorum qui putant vnumquemque in sua religione posse beari.] Inest enim ijs falsa persuasio ita vt putent vnumquemque in ea qua natus est secta posse beari, si susceptam seruauerit illibatè: ideoque probant ab opposito se esse bonos, quia, sicut dicunt, obseruant scripta legis præcepta et ceremonias sancti libri sui à Deo sibi transmissi per beatum nuncium suum Mahomet. Vnde et ego non tacebo quid mihi contigit.

Dominus Soldanus quodam die in castro, expulsis omnibus de camera sua, me solùm retinuit secum tanquam pro secreto habendo colloquio. [Sidenote: Colloquium Soldani cum Mandeuillo.] Consuetum enim est ijs eijcere omnes tempore secretorum: qui diligenter à me interrogauit qualis esset gubernatio vitæ in terra nostra, breuiter respondebam, bona, per Dei gratiam, qui recepto hoc verbo dixit ita non esse. [Sidenote: Reprehensio Sacerdotum.] Sacerdotes (inquit) vestri, qui seipsos exhibere deberent alijs in exemplum, in malis iacent actibus, parùm curant de Templi seruitio: habitu et studijs se conformant mundo: se inebriant vino, continentiam infringentes, cum fraude negotiantes, ac praua principibus consilia ingerentes. [Sidenote: Reprehensio vulgi iustissima.] Communis quoque populus, dum festus diebus intendere deberent deuotioni in templo, currit in hortis, in spectaculis, in tabernis vsque ad crapulam, et ebrietatem, et pinguia manducans et bibens, ac in bestiarum morem, luxuriam prauam exercens. [Sidenote: Vestimentorum varietas reprehensa.] In vsura, dolo, rapina, furto, detractione, mendacio et periurio viuunt plures eorum euidenter, ac si qui talia non agant, vt fatui reputantur, et pro nimia cordis superbia nesciunt ad libitum excogitare, qualiter se velint habere, mutando sibi indumenta, nunc longa, nunc curta nimis, quandoque ampla, quandoque stricta vltra modum, vt in his singulis appareant derisi potiùs quam vestiti: pileos quoque, calceos, caligas, corrigias sibi fabricante exquisitas, cùm etiam è contra deberent secundùm Christi sui doctrinam simplices, Deo deuoti, humiles, veraces, inuicem diligentes, inuicem concordantes, et inluriam de facili remittentes. Scimus etiam eos propter peccata sua perdidisse hanc terram optimam quam tenemus, nec timemus eam amittere, quamdiu se taliter gubernant. Attamen non dubitamus, quin in futurum per meliorem vitæ conuersatíonem merebuntur de nostris eam manibus recuperare.

Ad hoc ego vltra confusus et stupefactus, nequiui inuenire responsum; verebar enim obloqui veritati, quamuis ab Infidelis ore prolatæ, et vultu præ rubore demisso percunctatus sum, Domine, salua reuerentia, qualiter potestis ita plenè hoc noscere? De hominibus (ait) meis interdum mitto ad modum Mercatorum per terras, et regiones Christianorum, cum Balsamo, gemmis, sericis, ac aromatibus, ac per illos singula exploro, tam de statu Imperatoris, ac Pontificum, Principum, ac Sacerdotum, quàm Prælatorum, nec non æquora, prouincias, ac distinctiones earum.

Igitur peracta collocutione nostra satis producta, egressos principes in cameram reuocauit, ex quibus quatuor de maioribus iuxta nos aduocans, fecit eos expressè ac debitè, per singulas diuisiones in lingua Gallicana destinguere per partes, et singuarum nomina partium, omnem regionem terræ Angliæ, ac alias Christianorum terras multas, acsi inter nostros fuissent nati, vel multo tempore conuersati.

Nam et ipsum Soldanum audiui cum ijs bene et directè loquentem idioma Francorum. Itaque in omnibus his mente consternatus obmutui, cogitans, et dolens de peccatis singulis, rem taliter se habere.