Quartum volant esse Mahomet, sanctum, et verum Dei nuncium ad seipsos missum, cum lege diuina in dicto libro plene contenta. Tenent itaque indubitate, quod beata Maria Iesum peperit, et concepit virgo manens intacta, ac libentèr loqui audiunt de incarnatione in ipsa facta per annunciationem Gabrielis Archangeli. Nam et Alcharon eorum dicit, ad salutationem Angeli virginem expauisse, quod tunc erat in partibus Galileæ incantator, Turquis nomine, qui per susceptam sibi formam Angeli plures virgines deflorauerat, et beatam Virginem conuenisse Angelum, an esset Turquis. Refert quoque eam peperisse sub palma Arbore, vbi habebatur præsepe bouis, et asinæ, et illic præ confusione puerperij, et verecundia ac dolore, fuisse in proximo desperatam, et infantulum in consolationem matris dixisse, mater ne timeas, Deus in te effudit secreta ad saluationem Mundi. Hæc et his similia multa ibi scribuntur figmenta, et isti plura inter se narrando componunt, quæ hoc loco ventilanda non sunt.
Et dicit liber Iesum sanctissimum omnium Prophetarum fuisse veracem in dictis et factis, benignum, pium, iustum, et ab omni vitio penitus alienum: Sanctum quoque Ioannem Euangelistam post prædictos Prophetas fuisse alijs Sanctiorem, cuius et Euangelium fatentur esse plenum salutari, ac veraci doctrina, et ipsum Sanctum Ioannem illuminasse cæcos, leprosos mundasse, suscitasse mortuos, et in coelum volasse viuentem. Erat enim (prout dicit) plus quàm Propheta, et absque omni peccato, contradicente eodem de seipso, si dixerimus quòd peccatum non habemus, veritas in nobis non est: vnde et si quando Sarraceni tenent scriptum Euangelij Sancti Ioannis, aut illud beati Lucæ, missus est Angelus Gabriel, eleuant ambabus manibus pro reuerentia super caput et super oculos id ponentes, et osculantur quàm sæpè cum summa deuotione. Nonnulli etiam eorum in Græco, aut Latino literati consueuerunt cum deuotione cordis id lectitare.
Idem liber dicit Iudæos perfidos fuisse, quod Iesu eis primùm misso a Deo, et multa miracula facienti credere noluerunt, quodque per ipsum tota gens Iudæorum fuit dignè decepta, et meritò illusa hoc modo. Iesus in hora dum Iudas eum pro signo traditionis osculabatur, posuit per Metamorphosin figuram suam, in ipsum Iudam, sícque Iudæi in ambiguo lumine nocturni temporis, pro Iesu Iudam capientes, ligantes, trahentes, deridentes, in fine crucifixerunt, putantes se omnia facere Iesu, qui protinus capto et ligato Iuda, viuus ascendit in cæelum, descensurus iterum viuus ad iudicium in die finali.
Et addit, Iudæos falsissimè vsque hodie nos Christianos suo mendacio decipere, quo dícunt se Iesu crucifixisse quem non tetegerunt. Hinc errorem tenent Sarraceni obstinati: et quoddam argumentum inire conantur. Nam si Deus (aiunt) permisisset Iesum, innocentem, et iustum ita miserabiliter occidi, censuram suæ summæ iustitiæ minuisset. [Sidenote: Conuersio Saracenorum non desperanda.] Sed cùm ipsi, vt supradictum est, in tenebris ambulant, idcircò ignorantes Dei iustitiam, statuere volunt iustitiam, imo iniustitiam quam fabricant in corde suo, quia nos de cruce Christi scriptum nouimus, benedictum est lignum per quod fit iustitia. Isti tamen quod in aliquibus appropinquant veræ fidei, multi quandoque eorum inuenti sunt conuersi, et plures adhuc de facili conuerterentur, si haberunt prædicatores, sincerè eis verbum tractantes, quippe cùm iam fateantur legum Mahometi quandoque defecturam, sicut nunc perijt lex Iudæorum, et legem Christianorum vsque in finem seculi permansuram.
CAPVT 22.
De vita, et nomine Mahometi.
Promisi in superioribus aliquid narrare de vita Mahometi legislatoris Sarracenorum, prout vidi in scriptis, vel audiui in partibus illis. Itaque Macho, siue Machon, vtrum in secunda syllaba scribatur N, litera, vel non idem refert: et si tertia syllaba addatur, et dicatur Machomet, vel etiam quarta, Machometus, nihil differt, quòd semper idem nomen representat. Ipsi tamen illum sæpiùs nominant Machon. Putatur autem istum Mahomet habuisse generationis ortum de Ismael Abrahæ filio naturali de concubina Agar, vnde et vsque hodie quidam Sarracenorum dicuntur Ismaelitæ, alij Agarení: sed et quidam Moabitæ, et Ammonitæ, à duobus Loth filijs Moab et Amon, genitis per incestum de proprijs filiabus.
[Sidenote: Tempus Natiuitatis Mahometi.] Hic verò Machon, circa annum incarnationis Domini sexcentissimum natus, in Arabia pauper erat gratis pascens camelos, et interdum sequens Mercatores in Aegyptum fordellos illorum proprio collo deferens pro mercede. Et quoniam tunc temporis tota Aegyptus erat Christianæ fidei, didicit aliquid de fide nostra, quod diuertere solebat ad cellulam Heremitæ commorantis in deserto. [Sidenote: Fabulæ Saracenorum.] Et quodammodo fabulantur Sarraceni, quod illo quandoque ingrediente cellulam, cellulæ ostium mutatum in ianuam valdè patentem, velut ante palatium, et gloriantur hoc primum miraculum. Qui ex tunc conquerendo sibi pecunias, et discendo seculi actus diues est effectus, et prudens ab omnibus reputatus, in tantum, vt postmodum in terræ gubernatorem Corrozæn, (quæ est vna prouinciarum regni Arabiæ) assumeretur, ac de inde defuncto principe Codige per coniugium illius relictæ in eiusdem prouinciæ principem eleuaretur. Erat autem satis formosus, et valens, et vltra modum in verbis et factis maturus, et principalis, et satis diligebatur à suis, magis tamen metuebatur, et erat epilepticus, nemine tamen sciente. Sed tandem ab vxore comperto contristabatur, se tali morbido nuptam, qui versutus fefellit, et consolabatur moestam figmento mendacij excogitati, dicens sanctum Dei Archangelum Gabrielem ad colloquendum et inspirandum sibi, quædam arcana et diuina interdum venire, et pro virtute aut claritate veniente se subito cadere et iacere ad intendendum inspirationem.
[Sidenote: Incrementum authoritatis Mahometi.] Post hoc autem, mortuo etiam Rege Arabiæ, tanta egit per simulationem sanctitatis, per donorum effusionem, et copiam promissionum, quod electus est et assumptus, in totias Arabiæ Regem.
[Sidenote: Tempus promulgationis Alcharani.] Confirmato igitur Mahometo in regnationis suæ maiestate suprema, transactis à conceptione Domini nostri Iesu Christi annis solaribus 612. in die Iouis feria quinta Hebdomadæ promulgauit præfatum detestandæ legis suæ librum, plenum perfidiæ et erroris, et à subditis tempore vitæ suæ seruari coegit, qui et vsque hodie in tanto æuo, et tot populis non sine iusto Dei iudicio colitur et seruatur, quamuis miserabile, et miserandum videtur, quod tot animæ in illo perduntur. Erat quoque tempore regni eius et alius Heremita in deserto Arabiæ, quem etiam quasi pro deuotione frequentare solebat, ducens secum aliquos de principibus et famlia. Super quo plures eorum attediati tractabant occidere Heremitan. [Sidenote: Occasio vina, interdicendi Sarracenis.] Accedit tandem vna noctium, vt rex Heremitam et seipsum inebriaret, et inter loquendum ambo consopiti dormirent. Et ecce habita occasione comites gladio de latere Regis clam extracto Heremitam interfecerunt, iterum clam condentes cruentum gladium in vagina: ac ille euigilans virum videns occisum, magno furore succensus imposuit familiæ factum, volens omnes per iustitiam condemnari ad mortem. Cumque coram iudicibus et sapientibus ageretur, hi omnes pari concordia, simili voce, et vno ore testabantur tam diuisim quam coniunctim, Regem in ebrietate sua hominem occidisse, quamuis fortassis esset facti oblitus. Et in plenariam rei probationem, dixerunt ipsum reposuisse mucronem in loculo nudum intersum, sed calido cruore madentem. Quo ita inuento, ac tantis rex obrutus testificationibus nimiùm erubuit, plenè obmutuit, et confusus recessit. Et ob hoc omnibus diebus suis vina bibere renunciauit: et in lege sua à cunctis bibi vetuit, ac vniuersis bibentibus, colentibus, et vendentibus maledixit. Cuius maledictio couertatur in caput eius, et in verticem ipsius iniquitas eius descendat, cum de vino scriptum constet, quòd Deum et homines lætificet. [Sidenote: Potus Sarracenorum.] Igitur de eo Sarraceni in sua superstitione deuoti vinum non bibunt, quanquam plures eorum quòd timent in publico non verentur in secreto.