Est autem et ibi ciuitas Landania, de qua nonnulli dicunt quòd Noe illam fundauerat, et ciuitas magna Hany, in qua tempore Christianorum mille habebantur Ecclesiæ.

In illa Armenia sub Imperio Persiæ est famosa ciuitas Tauris, vbi de mercimonijs ponderalibus fit inestimabilis mercatura. Hinc ad decem diates ad Orientem habeatur ciuitas Zadona, in ea Imperator Persarum moratur, et est in eodem imperio ciuitas valdè magna Cassach, quæ recto itinere dicitur store ab Hierosolymis 55. dietis. Geth ciuitas imperialis, et melior totius Persiæ in hac terra noscitur esse, cum tamen Carnaa sit satis maior.

Circa fines Persiæ in terra Sennaar, est illa quæ olim dicebatur Babylonia, nec apparet ibi aliquid, quàm ruinæ grandis et vetustæ cuitatis, quæ ab hominibus est deserta, sed à Draconibus inhabitata, et alijs animalibus, et volucribus venenosis. Hanc terram tenet Imperator Persarum, vt suprà dixi. Etiam intra fines Persiæ, est terra, vbi sanctus Iob patiens morabatur, quæ modo dicitur terra Sues, in cuius montanis inuenitur Manna, quod venditur in Apothecis. Hunc terræ Sues contiguatur Chaldæa, quæ non est magna, quamuis nobilis regio habeatur. Et ab ista intratur Amazonia.

Amazonia est modica insula, quam absquæ viris sofæ regunt et inhabitant mulieres: cuius rei prima causa hæc fuit.

Olim cum insula communiter a viris, et mulieribus habitabatur, Rex eius dictus Colopius cum omnibus nobilibus suis in bello contra Regnum Scithiæ occisus fuit. Audientes igitur nobilium vxores ipsius insulæ se viduatas, super his, in doloroso furore animi ad plures congressiones occiderunt et fugauerunt omnes aliarum mulierum maritos, ne scilicet sua ingennitas subiaceret voluntati, et potestati plebis. Et tandem post reformatam inter se pacem mulieres inito consilio statuerum se solas absque viris dominari in terra, atque ex tunc sumi sibi regimen per certam electionis formam quæ robusta, agilis, sapiens, iuuenis, ac valens apparet in armis.

Sciendum tamen est, extra hanc insulam flumen esse, et alias modicas insulas, quarum vna dicitur Carmagite, de quibus licitum est ijs accessire viros, et amasios bis in anno, ita vt nulla moram trahat septem dierum naturalium sub poena indubitata occisionis. Infantem masculum nutrire licet quoadusque per se comedat et gradiatur, tunc transmittendus est in domum paternam. Generosæ natæ puellæ aufertur ignito cultro vber sinistrum pro scuto gerendo, degeneri dextrum, ad sagittandum de arcu Turco.

Regina cum consíliaribus et officialibus suis regit sapienter et benè terràm, et seruat omnes sibi sub districta obedientia, per leges, et poenas, et amendas conscriptas. Et cum circumiacentium insularum Reges contra se ad inuicem proeliari solent, tunc Regina Amazoniæ cum suis Nobilibus ab vna parte pro magno stipendio vocari solet in adiutorium, vbi et inuentæ sunt sapientes in consilijs, probæ in armis, acres in conflictibus, et in omnibus Curiæ actibus bene valentes.

CAPVT. 26.

De Aethiopia, et Diamantibus, et de infima India.

Aethiopia consistit à terra Chaldeorum in Austrum, quæ distinguitur in Orientalem Aethiopiam, et ['and' in source text—KTH] Meridionalem, quarum prima in illis partibus vocatur Cush, propter hominum nigredinem, altera Mauritania. [Sidenote: Mauritania. Regnum Saba.] Et est ibi Regnum Saba, de quo legitur, quod Regi Salomoni Regis Arabum, et Saba, dona et tributa adduxerunt. Eòque Regina Saba venit à finibus, hoc est, à longinquis terræ partibus audire sapientiam Salomonis. Omnes in Aethiopia aquæ in fluuijs et riparijs, et fontibus sapiunt Sal, propter nimium calorem. [Sidenote: Plinius.] Est ibi vnus aquæ fons ita de nocte calidus, vt nemo in eo sustineat manum, et ita de die frigidus, vt bibi vix possit.