Generaliter isti de Mauritania Aethiopes comedunt parum, de facili inebriantur, fluxum ventris patiuntur nec diu viuunt.
[Sidenote: India triplex.] De Aethiopia intratur in Indiam, mediam, nam triplex est videlicet infima, quæ in quibusdam suis partibus est nimis frigida ad inhabitandum: Media quæ satis temperata est, et superior, quæ nimis calida. In India infima propter continuum et graue frigus generatur christallum de aqua per gelu, sicut quidam asserunt. Sed certum est ibi haberi rupes christalli, et in illis gigni optimos Diamantes, quos lingua illius vocant Hamefht. [Sic. 'Hamese' in English version below—KTH.]
Est autem diamas paruus præciosus lapis, magnæ virtutis, sicut pleniùs describitur in lapidariis. Quidam inueniuntur in magnitudine pisi, vel etiam piso minores: alii ad quantitatem fabæ, sed nullus maior auellana, vel nuce. Et dicitur de eo in partibus illis quod si hic qui portat sit continens, et sobrius reddit illum magnanimum et audacem, et iuuat in causis iustis certantem, conseruat substantias corporales, aufert praua somnia, depellit prauorum spirituum illusiones, sortilegia, et incantationes, ac valet contra lunaticam passionem, vt dæmonis obsessionem, et venenosum quod illi appropinquauerit exsudat, et exhumescit.
Optimi Diamantes de India assimulantur in colore multum christallo, sed sunt aliquantulum magis citrini, et pro sui duritie poliri non possunt. Inueniuntur autem ibi nonnulli subnigri ad colorem violæ: Alii nascuntur in Arabia nigri, et tenuiores prædictis, alii in Macedonia, et quidam in Cypro, sed in mineriis auri, dum prima massa in minutias confringitur, interdum reperíuntur. Sciendum enim est, sæpè plures simul crescere, nec non generant, et concipiunt inuicem de rore coeli, quemadmodum et Margaritæ: quod ego pluries tentans, accepi de rupe cespitem cum diamante masculo, et femella, plantans in pratello, et frequentans, focillans madefeci de rore Maii. Et ecce in breui, paruulus ex iis gignebatur, nascebatur, et adolescebat ad debitam quantitatem: fiunt verò omnes per naturam cum pluribus angulis vt trium vel quatuor, aut quinque laterum, et nonnulli cum lateribus senis. E contra omnes margaritæ nascuntur in forma sphærica, seu rotunda.
Et notandum quòd mercatores, pro diamantibus frequenter aliud vendunt: Nam solet commixtio fieri de christallo Crochee, de Saphiro, de Lonpes Citrino, de lapide Yri, et de paruis petris ex murium nidis. Probatio veri diamantis haberi potest his modis.
Primò si ita inuenitur tener, vt se poliri dimittat non est verus.
Item si de eo non potest scindi vitrum cristallum, non est verus.
Item accipe paruum quantitatis lapidem Adamantem, qui solet sibi attrahere acum et ferrum, et pone verum diamantem, super adamantem, túncque si ministraueris adamanti acum, videbis adamantem operari nihil, vero diamante præsente, dum tamen adamas non sit diamante maior.
Item si cultellum laminæ tenuis, habentem in manubrio inclusum vel alligatum verum diamantem in mensa vel assere erexeris, protinus vt ipsi venenum appropinquabit, stabit tremulans atque sudans. Et notandum, quòd per luxuriosum, seu gulosum qui ferret diamantem amitteret virtutem ad tempus.
Terra Indiæ appellatur ab Indo ibi currente fluuio, cuius anguillæ inueniuntur quandoque vltra 20. pedes in longitudine. In media India transitur per multas insulas vsque ad mare Oceanum, in insulam Ormuz, vbi Mercatores Venetiæ sæpè tendunt, sed viri, qui assueti non sunt tantum sustinere calorem, ne exeant perpendicula de corporibus propè ad genua, ibi se contra hoc debitè inuoluunt, et ligant, nec audent ibi transire nauibus ferrum continentibus, ne teneantur de rupibus adamantum.