Inde vlterius procedendo in Austrum per multas et mirabiles terras quinquaginta duarum diætarum spacio, habetur magna Insula Lamori. Illic omnes nudi incedunt, et ferè omnia sunt singulis communia, nec vtuntur priuatis clauibus siue seris, imo et omnes mulieres sunt communes omnibus et singulis viris, dummodo violentia non inferatur: Sed et peior est ijs consuetudo, quòd libentèr comedunt teneras carnes humanas: vnde et negotiatores adferunt eis crassos infantes venales: quod si non satis pingues afferuntur, eos saginant sicut nos vitulum, siue porcum.

Hic apparet in bona altitudine polus Antarcticus, et incipit modò apparere in alta Lybia, ita quod in alta Æthiopia eleuatur octodecim gradibus, prout ipse prohaui Astrolabio.

Ad meridiem terræ Lamori est Insula bona, Sumebor, cuius gentes reputant se nobiliores alijs, signantes se in facie certo cauterio. Isti semper guerras geerunt contra præfatus gentes nudas de Lamory.

Ad modicam inde destantiam habetur Insula Rotonigo abundans in bonis pluribus: sed et in Austrum sequuntur aliæ plures regiones et Insulæ, de quibes prolixum narrare fuisset.

Et est valde grandis regio Iaua, habens in circuitu ambitum leucarum duarum millium. Huius rex est valdè potens, et imperans septem insularum vicinarum regibus. Terra ista est populosa valdè, et crescunt in ea species, et abundantia gingiberis, canella, gariofoli, nuces muscata, et mastix cum aromatibus multis. Sed et quod ibi nascatur vinum, non habent: aurum et argentum est ibi in copia immensa, quòd patet in regis Iauæ palatio, cuius palatij nobilitas non est facilè scribenda.

Cuncti gradus ascendentes ad palatij aulas, et aularum cameras, et ad thalamos Camerarum sunt solidi de argento vel auro, sed et omnis stratura pauimentorum in alijs habetur ad similitudinem scacarij, vnam quadratam argenti, alteram auri, laminis valdè crassis, et in ipsis pauimentis, sunt exsculpta gesta, et historiæ diuersæ. In principali verò aula, est plenariè expressa Dani Ducis Ogeri historia, à natiuitate ipsius, quousque in Franciam fantasticè dicatur reuersus, cum tempore Caroli magni regis Franciæ, ipse Ogerus armata manu conquisiuit Christianitati ferè omnes partes transmarinas à Ierosolymis vsque ad arbores solis et Lunæ, ac propè paradisum terrestrem.

Pro hac Regione Iaua, (quæ tangit fines Imperij Tartariæ) sibi subiuganda, Imperator Grand Can multoties pugnauit, sed nunquam valuit expugnare. Hinc per mare venitur ad regnum Thalamassæ, [Footnote: Vel Tholomassi.] quòd et Panchon [Footnote: Vel Paten.] dicitur, in quo habetur magnus numerus bonarum ciuitatum. Intra hanc Insulam, quatuor sunt genera arborum, de quarum vna accipitur farina ad panem, de secunda mel, de tertia vinum, et de quarta pessimum venenum. Extrabitur autem farina de suis arboribus isto modo.

Certo tempore anni percutitur stipes arboris vndique propè terram cum securi, et cortex in locis pluribus vulneratur, de quibus recipitur liquor spissus, qui desiccatus ad solis æstum et contritus reddit farinam albam, ac si de frumento esset confectus, attamen hic panis non est triticei saporis, sed alterius valdè boni.

Simili modo de suis arboribus mel elicitur, et vinum liquitur: excepto quod illa non sicut gramina prima desiccantur. Fertur quoque ibidem, extractionem huius farinæ, mellis, et vini, per Angelum primitus fuisse ostensam prædicto Danorum Duci, illic fame cum suo exercitu laboranti. Contra venenum quod de quarto arboris genere stíllat, solum est intoxicato remedium, vt de proprio fimo per puram aquam distemperato bibat.

Et est in hac Insula quoddam mare mortuum, velut lacus foetidus, cuius in plerísque locis fundus, humano ingenio non valet attingi: miræ magnitudinis arundines crescunt super hunc lacum, in altitudine cedrorum aut abietum pedum ducentorum, ita vt viginti socij mecum nequiuimus vnius caput iacentis arundinis subleuare de terra. Minores etiam arundines nascuntur ad fluuii ripam, habentes in terra radices longitudinis trecentorum cubitorum aut plurium, Ad quarum nodos radicum, inueniuntur gemmæ preciosæ, de quibus expertum est, siquis vnam habuerit in pugno suo, ferrum corpori suo non nocebit: vnde si quis ibi pugnans, petat aduersarium, ac inimicum hac gemma munitum aggreditur eum cum fustibus non ferratis.