CAPVT. 31.

De multis alijs Insulis Meridionalibus, de quibus et Plinius, et Munsterus.

Versus meridien hinc legendo per mare, inuenitur regio speciosa nomine Doudin: [Marginal note: Vel Doudeia.] cuius rex imperat seu principatur 54. regibus in circuitu insularum.

Dum quis hic infirmatur tendit proximus ad Idolum sciscitans an morietur, et si respondit non, addit et dicere medicinam qua curabitur: si autem responderit moriturum, statim conuocatis amicis occiditur, et cum symphonia, et solemnitate comedunt eius carnes, ossa tantummodò sepelientes. In Insulis verò circumiacentibus, habentur incredibilitèr diuersæ gentes. Nam vna habet homines enormis magnitudinis, cum solo in medio frontis oculo, qui absque vllo condimento manducant carnes et pisces.

Alia Insula habet homines aspectu deformes, nihil autem colli aut capitis ostendentes, vnde et Acephali nuncupantur: oculos autem habent ante ad scapulas, et in loco pectoris os apertum ad formam ferri, quo nostri caballi frænantur.

In alia Insula sunt gentes planis faciebus absque eleuatione nasorum, et palpebratum cum paruis foraminibus oculorum, et scissura modica oris. Et in alia gentes cum superiore oris labio ita lato et amplo, vt, dum velint, totam faciem de illo tegant.

Alia generat homines paruæ saturæ cum oris foramine sic paruo, vt per fistulas alimentum, et potum sumant, et quoniam carent lingua et dentibus, monstrant per naturalia signa conceptus. Et aliqui sunt homines debitæ quidem staturæ, et formæ, nisi quòd habent pedes equínos, quibus ita sunt præpetes, vt syluestres bestias capiant, quas comedunt, et manducant.

In alia homines sunt toti pilosi et hispidi, vsu simiarum manibus et pedibus ambulantes, et ad arbores reptantes, qui quamuis non loquuntur, apparent rationabiles, qui regem habent, et rectores.

Et in alia omnes sunt claudi, qui quamuis pedes habeant, tamen ambulant super genua multum ridiculosè, imò miserabiliter, vt de passu in passum videantur casuri in terrem. Et in quadam, sexum tam masculinum, quàm foeminieum habentes, qui dum masculino vtuntur generant, dum foeminino, impregnantur et pariunt. Atque, in compendio multa concludam, in singulis 54. insularum inueniuntur homines, forma, statura, actibus et moribus singulis ab inuicem differentes, de quibus potest fieri descriptio, quam pertranseo gratia breuitatis, et causa incredulitatis fortè quorundum audientium.

In istis autem meridionalibus partibus apparebat mihi eleuatio poli Antarctici 33. graduum, cum 16. minutis. Et sciendum quod in Bohemia, similitèr in Anglia eleuatur polus Arcticus 52. gradibus vel citra: Et in partibus magis septentrionalibus, vbi sunt Scoti 62. gradibus cum quatuor minutis. Ex quo patet respiciendo ad latitudinem coeli, quæ est de polo ad polum, quod itineratio mea fuit per quartum Horizontis spheræ terræ et vltra, per quinque gradus, cum 20. minutis. Cum ergò secundum Astrologos, totus terræ circuitus sit 31500. milliarium, octo stadijs pro milliario computatis, et septinginta stadia respondeant ad vnum gradum, quod patet ad latitudinem terræ, perambulaui 66733. stadia cum vno tertio, quæ faciunt 4170. leucas Geometricas cum dimidia vel propè.