CAPVT. 32.
De bona Regione Man chus. [Footnote: Mangi.]
Cum igitur tot et talsa in istis Insulis vidimus monstra (quæ si explicarem scribendo vix à legentibus omnia crederentur) non curauimus vlterius procedere sub polo australi, ne in maiora pericula incideremus: sed proptèr auditam et inuisam nobis famositatem potentiæ, nobilitatis, et gloriæ Imperatoris Tartarorum, vertebam faciem cum socijs nauigare magis versus Orientem. Cumque per multas diætas sustinuissemus multa pericula maris, peruenimus in Regnum Manchus, [Marginal Note: Vel Mangi.] quod est in confinibus superioris Indiæ, et iungitur ab vna parte Tartariæ. Hæc Regio Manchus, pro sui quantitate reputatur melior, delectabilior, et omnium bonorum abundantior de cunctis ibi propè Regionibus. Nam et homines bestiæ, et volucres maiores et corpulentiores sunt alijs, et præ vbertate vix inuenirentur in vna ciuitate decem mendici. Formosi sunt viri, sed feminæ formosiores. Sed viri loco barbæ, habent perpaucos pilos, rigidos, et longos ab vtraque oris parte, quemadmodum nostros videmus cattos habere.
Prima quam ingrediebaumer ciuitàs est Lachori, [Marginal Note: Siue Lateryn.] distans vna dieta à mari, et mirabamur, et gauisi sumus nos inuenisse integram ciuitatem Christianæ fidei. Nam et maior pars Regni credit in Christum.
Ibi habetur in leui precio copia rerum omnium, et præcipuè victualium: vnum genus est ibi serpentum in abundantia quod manducant ad omne conuiuium, et nisi pro finali ferculo ministraretur de illis serpentibus, conuiuium quàm modicum diceretur.
Suntque per hoc regnum pleræque ciuitates et Ecclesiæ, et relligiones, quas instituit dux Ogerus, quia hoc est vnum de quindecim regnis quæ quæsiuit, sicut infra dicetur.
Illic sunt elegantes albæ gallinæ, quæ non vestiuntur plumis vt nostraæ, sed optima lana. Canes aquatici, quos nos lutras nominamus, sunt ibi multi edomiti, quòd quoties mittuntur in flumen, exportant domino piscem.
Ab hoc loco per aliquas diætas, venitur ad huius regionis maximam vrbem Cansay, hoc est dicere ciuitatem coeli, imo de vniuerso orbe terrarum putatur hæc maxima Ciuitatum; nam eius circuitus 50. leucis est mensus, nec est facile dicere, quàm, compressè a quamplurimis populis inhabitatur. Hæc sedet in lacu maris, quemadmodum, et Venetiæ: et habentur in ea plures quàm mille ducenti pontes, et in quolibet turres miræ magnitudinis, ac fortitudinis, munitæ peruigíli custodia, et pro vrbe tuenda contra Imperatorem Grand Can.
Multi sunt ibi Christiani, et multæ Religiones Christianorum, sed et de ordinibus Minorum, et prædicatorum, qui tamen ibi non mendicant; est magna pluralitas ex diuersis nationibus Mercatorum. Per Regionem nascitur vinum valdè bonum, quod appellatur Bigon. Et ad leucam extra ciuitatem, Abbatia magna est, non de religione Christiana sed Pagana: et in ea forrestum, siue hortus magnus vndíque circumclusus, consitus arboribus, et arbustis, in cuius etiam medio mons, altus simul et latus, habens hortum vbi solum inhabitant bestiolæ mirabiles, sicut Simiæ, marmotæ, Lanbon, papiones, foreti et huiusmodi ad varia et multa genera, et ad numerum infinitum.
Omni autem die post refectionem conuentus Abbatiæ, qui est valdè monachosus, deferuntur reliquiæ ciborum cum magno additamento, in vasis auro lucentibus ad hunc hortum: et ad sonitum campanæ argenteæ, quam Eleemosynarius manu gestat descendentes, et occurrentes de bestiolis duo millia aut plures sese componunt residere ad circulum more pauperum mendicorum, et traditur singulis per seruos aliquid de his cibarijs, ac denuò audita campana segregando recurrunt: Cumque nos tanquam redarguentes, diceremus, cur hæc non darentur egenis, responderunt, illic pauperes non habentur, quod si inuenirentur, potius tamen dari deberent bestiolis. Habet enim eorum perfidia, et Paganissimus, animas nobilium hominum post mortem ingredi corpora nobilium bestiarum, et animas ignobilium corpora bestiarum ignobilium et vilium, ad luenda videlicet crimina, donec peracta poenitentia transeant in Paradisum: ideoque nutriunt, prout dicunt, has nobiliores bestias, siue bestiolas, quòd a quibusdam nobilibus fundabatur in principio hæc Abbatia. Multa sunt alia mira in hac ciuitate, de quibus sciatis, quod non omnia vobis recitabo.