CAPVT. 33.

De Pygmæis, et de itinere vsque in prouinciam Cathay.

Eundo per Regionem eandem à dicta ciuitate Cansay, ad sex dietas venitur ad nobilem vrbem Tylenso, [Marginal Note: Vel Chezolo.] cuius muri per circuitum tendunt ad spacium 20. leucarum: [Marginal Note: Vel Miliarium.] et sunt 60. petrini pontes, quibus nullos memini pulchriores.

In ista fuit prima sedes regni Mangi, nec immeritò, cum sit munita, delectabilis, et abundans omnibus bonis, ac deinde in predicta Cansay, nunc autem tenetur in quadam alia ciuitate.

Nota, quilibet ignis soluit quolibet anno vnum balis pro tributo, quod valet vnum florenum cum dimidio, sed omnes famuli de domo vna pro vno igne computantur: summa ignium tributalium, octies centum millia. Reliqui verò Christiani mercatores, in isto vico non computantur. Copia est ibi victualium.

Quatuor fratres minores vnum potentem conuertebant apud quem hospitabar, et qui duxit me ad Abbatiam istam, ibi vidi scilicet quod hic narratur.

Ad fines itaque regni Mangi transitur grandis fluuius de Dylay, [Marginal note: Vel de Delay.] maius flumen mundi, vbi strictius est continet septem miliaria Odericus: cuius alueus in loco districtiori continet quatuor leucas. Et ex hoc in breui temporis spacio intratur Imperium Tartarorum, sequendo fluuium vsque in terram Pygmeorum, per cuius medium transit.

Hij Pygmei sunt homines statura breues ad longitudinem nostri brachij, seu trium manuum expansarum. Tam mares quam feminæ formosæ et gratiosæ, et viuunt communiter ad annos sex vel septem: si qui pertingunt ad octo, mire putantur senectutis. Ad dimidiam anni ætatem nubere possunt, in secundo anno parturiunt: rationalis sunt, et sensati iuxta ætatem pusillam, ac satis ingeniosi ad opera de serico, et de lana arboris. Frequentèr præliantur contra aues grandes patriæ, exercitibus congregatis hinc inde, et fit strages vtrimque. Hæc gens tam parua optimè operatur sericum et bombycem. Isti Pygmei venerunt mihi obuiam chorizando. Non laborant terram, prædia, seu vineas, sed morantur inter eos nostræ quantitatis homines, qui eos incolunt, sicut serui, quos et Pygmæi sæpè derident, quia sunt ipsis maiores: et quod ipse non cesso mirari dum dicti homines in illa terra generant vel pariunt, non crescit proles supra Pygmæi staturam: Insula non est protensa, sed fortè 12. ciuitatum. Quarum vna est grandis, et bene munita, et quam Grand Can facit cum fortibus armaturis curiosè seruari, contra regem Mangi.

Hinc proceditur per Imperium Grand Can, ad multas ciuitates, et villas morum mirabiliter diuersorum, vsque in regnum Iamchan, quod est vnum de 12. prouincijs maximis, quibus distinguitur totum Imperium Tartarorum.

Nobilior ciuitas huius Regni seu Prouinciæ dicitur Iamchan, abundans mercimonijs, et diuitijs infinitis, et multa præstans proprio Regi tributa, quoniam sicut illi de ciuitate fatentur, valet annuè regi quinquaginta milia cuman florenorum auri.