De quatuor solennitatibus, quas Magnus Can celebrat in anno.
Sciatis quòd ego, meíque sodales, pro fama magnificentiæ huius Imperatoris, tradidimus nos stipendiarios esse in guerris, contra Regem Mangi prænominatum. Et fuimus apud ipsum 15. mensibus, et certè inuenimus multò maiorem partem hominum, in mediam partem nobis non fuisse relatam: hominum (exceptis custodibus bestiarum et volucrum,) qui intra palatium certa gerunt ministeria est numerus decem cuman.
Nota. Traxi moram in Cambalu tribus annis: fratres nostri locum habent in Curia sua specialiter, et festis diebus statutis dant benedictionem, Odericus. Et quoniam Imperator habet satis plures quàm decem mille Elephantes edomitos, et velut vltrà numerum alias bestias, (quarum quædam tenentur in caueis, stabulis mirabilibus, vel catenis) nec non et aues rapaces, et accipitres, falcones, ostrones, gryfandos gentiles, Laueroys, et Satyros, sed et auiculas loquentes, et papingos, et similes, aliásque cantantes: reputatur numerus hominum de istis curam et laborem gerentium, vltrà sex cuman, et prætereà iugiter ad Curiam equites cum plenarijs armaturis, quinque cuman, et de peditibus cum præliandi armaturis, cuman decem. Sed et omnes de natione quacunque mundi venientes, qui petunt describi pro Curia recipiuntur. Sic enim iussit Imperator.
Habet et medicos Paganos viginti, et totidem Physicos, atque sine his Medicos Christianos ducentos, et totidem Physicos, quoniam iste Grand Can maiorem gerit confidentiam in Medicis Christianis, quàm in suæ propriæ nationis medicis.
Hoc ergò firmiter scias, quod de Curia Regis accipiunt necessaria sua iugitèr vltrà triginta cuman hominum, præter expensas animalium et volucrum, cùm tamen in festis maioribus sint homines propè in duplo tanti. Nec valet hic dominus defectum vllum pati pecuniæ, eò quòd in terra sua non currit moneta de argento, vel auro, alióue metallo, sed tantùm de corio vel papyro: horum enim forma denariorum signo Imperatoris impressorum preciatur minoris aut maioris valoris, secundum diuersitatem impressionis, qui per visitationem, detriti vel rupti, cùm ad Regis thesaurarios deferuntur, protinùs dantur pro illis noui.
Quatèr in anno celebrat Imperator festiuitates solennes.
Primam de die propriæ Natiuitatis.
Secundam de die suæ primæ præsentationis in eorum Templo, quod appellant
Moseath, vbi et fit ijs, nescio quod genus circumcisionis.
Tertiam in thronizatione sui Idoli in Templo.
Quartam de die quo Idolum cepit dare responsum, seu facere diabolica mira. Plures enim in anno non tenet solennitates, nisi si quando nuptias filij aut filiæ celebrat.