Itaque in istis solennitatibus est populi multitudo absque numero, omnes tamen in ordine debito, et singuli intendentes proprio ministerio, nam ad hoc ordinandum, et disponendum, electa sunt quatuor Baronum nobilium genera, ex quibus nonnulli sunt Reges, et alij Equites potentes, Duces, et Marchiones, omnes induti holosericis, quibus inserti cum certa disseminatione sunt vbique preciosi lapides, miræ virtutis, et aurifigia speciosa, vt si quis in his partibus vnum de talibus haberet mutatorijs, dici non posset pauper imò prædiues. Et habet quodlibet millenariorum in his vestibus colorem sibi proprium: primum viridem, secundum vermiculum, tertium croceum, quartum purpureum, seu indicum. Ergo in die solenni, dum de mane Maiestatis thronum conscenderit, veniunt se præsentari hoc modo Regi.

Ante primum millenarium procedit copiosa symphonia dulcis chordarum, sicut de violis, cytharis, lyris, et psalterijs, non autem de tubis aut tympanis: et præcedunt Baronis per transuersum Aulæ coram residente Domino ordinatè bini, et bini sub silentio, ferentes ambabus manibus ante pectus tabulam de Iaspide, ebore, christallo, pyropo, vel Hæmatisto, et ante faciem throni inclinant se Imperatori profundè.

Illísque pertranseuntibus, succedit simili modo millenarius secundus, et tertius, atque quartus, nec auditur à quoquam vnicum verbum. Hac præsentatione cum debita maturitate perfecta, resident in basso à latere throni ad proprias mensas, multi Philosophi, seu Artistæ, sicut de Astronomia, Geomantia, Pyromantia, Hydromantia, Chiromantia, Necromantia, auguriis, ac aruspiciis, et huiusmodi, tenentes coram instrumenta suæ artis, alii Astrolabium, et Sphæras de auro, alii in aureis vasis arenam, prunas ardentes, aquam, vinum, oleum, et caluarias mortuorum, loquentes et respondentes, nec non de auro horologia ad minùs duo: et ad cunctas horas secundum cursum horologiorum innuunt Philosophi seruis sibi ad hoc deputatis, vt faciant præstari auditum per aulam, quorum vnus aut duo conscendentes scallum, alta voce proclamant, audite, auscultate, et omnibus intendentibus dicit Philosophorum vnus: Quilibet nunc faciat reuerentiam Imperatori, qui est filius Dei excelsi, Dominus et superior omnium Dominorum Mundi, quia ecce hæc est hora. Et mox singuli in aula inclinato corpore et capite se inclinant maiestati manentes accliui, donec idem philosophus dicat, leuate. Atque protinùs super hoc factum, Musici suis instrumentis, suauem personant melodiam.

Posteà ad aliquantam moram simili modo dicit alias philosophorum, minimus digitus in aure: et ecce hoc omnes faciunt, donec dicat, sufficit: sic in aliam horam, seu moram dicit, manus vestra super os, et posteà manus super caput. Atque in hunc modum iuxta temporis cursum imponunt facienda signa diuersa. Innuunt in eis latere magna mysteria, et quodlibet horum factorum melodia terminat Musicorum. Et sciatis me quandoque in tempore opportuno ab eis interrogasse de his signis, qui responderunt quòd inclinare caput Domino ad illius horæ momentum, foret confirmatio omnibus diebus vitæ suæ, ad obediendum ipsi et fidelitatem obseruandam imperio, nec posse corrumpi promissionibus siue donis, quódque digitum in auricula imponere, obturatio est auditus contra omnia Imperatori, et Imperio contraria. Et sic de singulis factis singula mysteria confingentes decipiunt audientes: horum itaque fraudulento ingenio, iste Grand Can festiuatus, non nisi ad talium iudicium parari permittit cibaria, aut fieri indumenta pro suo corpore.

Dura autem est visum Curiæ gubernatoribus satis de prædictis auditum, faciunt proclamatores silentium imperari, et incipit fieri offerenda Imperatori hoc modo. Intrant omnes qui sunt de cognatione Imperatoris Barones adornati nobilissimè pro cuiusque decentia balteis, et indumentis, quorum primus cum resonante symphonia præmittit ad oblationem quotquot valet de dextrarijs albis, et inclinans ante thronum pertransit, atque per eundem modum singuli Baronum offerentes aliquid dignum iocale inclinant transeuntes, silentio firmè seruato. Post hos intrantes simili modo prælati et Abbates, de iurisdictionibus et religionibus Paganorum offerunt singuli pro suo statu se reuerentèr inclinantes maiestati, et maior prælatorum benedicit Regi, et suis ac Curiæ quadam suæ legis oratione.

Deinde introducuntur elephantes, leones, pardi, simiæ, marmotæ, et diuersæ bestiæ, quarum ductores singuli transeuntes inclinant reuerenter, et intentè. Postremò afferuntur aquilæ, struthiones, gryphandi, accipitres, et papingi, cum diuersis auibus et auiculis, nec non serpentes ac pisces, quorum portitores inclinant profundè, quoniam dicunt omnes terrenas creaturas debere adorationem Imperatori Grand Can filio Dei excelsi: et his perfectis,

Musicæ Camenæ persoluunt debita plenè.

Nos igitur intendamus hoc loco quæso quomodo veraciter Pagani in tenebris ambulant: diabolica inuolutione mens eorum obtenebrata non videt quomodò, cùm Imperator sit homo mortalis nuper natus, et similiter sicut illi infirmitate circundatus, atque in breui cum ipsis moriturus, quem etiam non dubitant sub Deo, clamant eum non Deum, sed Dei filium, vbi vtique prorsus ignorant illum non esse laudandum, nec adorandum, sed eum non intendunt alium filium, filium increatum et connaturalem, qui et ipsos et eum creauit, solum superlaudabilem in secula.

Et hoc alto corde considerantes, laudemus, adoremus, glorificemus, et superexaltemus totis viribus Deum, qui nos filios lucis esse voluit, et salutis, nasci, baptizari, educari, erudiri sub sinceritate fidei Christianæ, excluso schismate et errore, atque sub instituto sacrosanctæ matris Ecclesiæ, in qua sola penè ab omni circumferentia orbis terræ fides, quæ saluat, et per dilectionem operatur nunc remansit.

Et oremus instantèr pro ipsis Paganis, vt agnita veritatis luce videre possint quò ambulant, vt perueniant ad Iesum Christuro coæqualem Dei filium, atque in ipso, et per ipsum laudare et adorare solum vnum verum Deum.