CAPVT. 36.

De ludis et præstigijs in suo festo, et de suo comitatu.

Celebrato post hoc prandio satis morosè, quia nunquam est vltrà semel edendum in die, de quo et eius administratione nunc longum est scribere, adsunt gesticulatores, mira visu, suauiáque auditu pedibus, manibus, brachijs, humeris, capitibus, et toto corpore, ac ad singulos gestus, correspondentes debito vocis sono. Et semper finem horum mirabilium cantilena subsequitur musicorum. Ex hoc ioculatores præstò sunt, et Magi, qui suis incantationibus præstant præstigia multa.

Imprimis faciunt videri Solem et Lunam, oriendo, descendendo consuetum diei intra Basilicam peragere cursum, cum tanta nimietate splendoris, vt vix se inuicem homines valeant recognoscere præ fulgore, dicentes et mentientes, Solem et Lunam coeli hanc mittere reuerentiam Imperatori.

Hinc pari ludo comparent speciosæ puellæ ducere semitas et choreas, nobili gestu nobilissimum ferre poculum lactis equarum in aureis vasis, de quo, ponentes se in genibus, tradunt potum dominis et dominabus.

Tunc portantur et milites in equis, et armis quoque pleni atque parati, qui feruentibus sonipedibus se inuicem cuspidibus ad fragorem magnum configentes lanceas comminuunt, et fragmenta per mensas, et pauimenta discurrunt. Ac deindè fantasticè venantur per aulam, cum canibus et papionibus, ad ceruos, lupos, vrsos, et apros, ad lepores, et marmotas. Quæ singula cùm ad horam pascant vana delectatione sensus corporeos, miseriam tamen inserunt piæ menti, quòd tot et tanti homines, neglecta prorsus animi salute, his diabolicis operationibus se dederunt in toto. Nam certò non ita sine dæmonum consolatione et familiaritate præmissa confingi dicerem.

Nota: à Cambalu ad viginti dietas, est pulchrum nemus girans octo dietas in circuitu, in quo sunt omnia genera animalium: custodes habet circa eum. Triennio vel quadriennio visitat illud Imperator, et cum multa gente nemus circumdat, canes emittuntur et aues, cum multo clamore, et feras congregant in medio nemoris, ad planiciem sibi sitam. Tunc Imperator priùs iacit quinque sagittas, posteà alij: tunc Imperator dicit, Eya, hoc est, mina bestijs, et sicut quilibet capit sagittam suam signatam, percussam, aliis recedentibus ad sua loca. Odericus.

Prætereà ante Imperatoris mensam eriguntur tabulæ latæ aureæ cum sculptis, ac si viuerent, imaginibus gallorum, pauonum ac diuersarum volucrum artificiosè, quas præstigiator facit pro libitu sine apprehensione manus ire, tripudiare, chorizare, tremere, compugnare, bibere, manducare, sed et cantare: quod quidem inter cætera mihi videbatur mirabilius et aspectu delectabilius. Nullus istud plenè intueri potuit, nisi qui erat in throno vel circa: et me oportet hoc loco fateri stultitiam propriam, quòd hac delectatione tractus, magnam adhibui apud Artistam diligentiam, verbis blandis, et quibuscunque munusculis, ac melioribus promissis, quod de tali mihi traderet artem, qui sagax simul et fallax imprimis, spem meam trahebat sponsionum funibus: sed at vltimum penitùs abscindebat, dicens se vouisse Deo immortali, ne cuiquam doceret nisi proprio filio seniori, ac per hoc me Deus ab illo malo conseruauit inuitum, et gratias nunc reddentem.

Certum est illic homines esse subtiles ad quasdam humanas artes, et ingeniosos ad fraudes super omnes, quas noui mundi partes, vnde et inter se dicunt prouerbium, se solos videre duobus oculis, et Christianos vno, cæteros autem homines cæecos: sed mentitur iniquitas sibi, quoniam ipsi vident solo oculo terrena et transitoria, et nos Christiani duobus, quia cum terrenis videmus spiritualia, et mansura: percussit enim Naas, [Marginal Note: I Sam. 11. 2.] id est, humani generis hostis cum illis foedus, vt erueret omnibus oculos dextros, scilicet spirituales.

Cùm itaque narrata de præmissis debeant sufficere, quando Imperator Grand Can de vno quatuor palatiorum ad aliud transire velit, vel fortè gratia visitationis aut ardui negotii per Imperium de Regno ad Regnum tendit per comitatus, quatuor exercitibus antè et retrò, et ex ambobus lateribus.