CAPVT. 37.
Qua de causa dicitur Grand Gan.
Si placet audire, dicam cur hic Imperator sit appellatus Grand Can. Audieram ego in partibus Ierosolymorum hunc esse sic dictum, à filio Noe, Cham: sed in terra Cathay accepi et aliam, et meram huius rei veritatem. Nam et scribendo hæc duo nomina habent differentiam, quòd filius Noe Cham scribitur quatuor elementis, quorum vltimum est M. et iste Can tribus tantùm, quorum vltimum est N.
Post annos Christi 1100. illa prima Tartaria (de qua suprà scripsi in prima parte, capitulo quinto) fuit nimis oppressa seruitute sub Regibus circumiacentium sibi nationum. Quandò autem Deo placuit, maiores illius Tartariæ eleuauerunt de seipsis sibi Regem dictum Guis Can, cui et promiserunt subiectissimam obedientiam.
Idem cùm esset prudens strenuus 12. viriles habens filios, debellauit cum ijs et populo suo, et vicit, ac subiecit cunctos in circuitu Reges, quibus terra indebitè diù subiacuerat. Quin etiam apparente sibi in visione Angelo Dei velut milite in albo equo, et candidis armis, et hortante se, vt transiret Alpes, per montem Beliam, [Marginal note: Vel Belgiam.] et per brachium maris, ad terram Cathay, et ad alias illic plurimas regiones transiuit, et coepit com filijs suis aliquas ex illis debellare, et subijcere, Deo in omnibus adiuuante patentèr. Et quoniam in equo albo ei Angelus apparuit, qui etiam antè passum prædicti maris nouem orationes Deo facere iussit, ideò successores vsque hodiè diligunt equos albos, et nouenarium numerum habent præ cæteris in gratia. Dumque Guis Can morti præ senio appropinquaret, conuocatos ante se filios hortabatur, et mouebat exemplo 12. telorum in simul colligatorum, quæ à nullo filiorum paritèr frangi potuerant, sed dissoluta vnumquodque per se facilè frangebatur, sic filij (inquit) dilectissimi, si per concordiam vos inuicèm dilexeritis, et vixeritis seniori fratri obedientes, confido in Deo iuxta promissionem mihi ab Angelo factam, quòd omnem latissimam istam terram, et optimam illius imperio subijcietis, quod et post patris discessum strenuissimè, ac fidelissimè (Deo sibi prosperante) perfecerunt. Et quia cum propriis nominibus habebant cognomen Can, primogenitus pro differentia obtinuit nomen Grand Can, id est, Magnus Can, videlicit suprà cæteros fratres, qui sibi in omnibus obediebant.
Itaque iste secundus Imperator vocabatur Ochoto Can.
Post quem filius eius regnauit dictus Guican.
Quartus autem, qui Mango Can baptizabatur, permansitque fidelis Christianus, qui etiam misso magno exercitu cum fratre suo Hallaon in partes Arabiæ et Aegypti mandauit destrui in toto Mahometi superstitionem, et terram poni in manibus Christianorum. Et fratre procedente, accepit rumores de fratris sui Imperatoris morte inopinata, quaproptèr et redijt negotio imperfecto.
Quintus Cobilacan, qui etiam fuit Christianus, et regnauit 42. annis, et ædificauit magnam ciuitatem Iong, maiorem satis vrbe Roma, in qua et continetur valdè nobile palatium Imperiale. Hinc vsque hodie omnes successores paganismo foedantur.
Tempore autem meò erat nomen Imperatoris Echian Can, et primogenitus eius Cosuecan, præter quem et alios filios habuit 12. de quorum nominibus conscribendis non est curæ presentis.