Prima vxorum suorum vocabatur Serochan, quæ et est filia Præsbyteri Ioannis scilicet Imperatoris Indiæ.

Secunda Verouchan.

Tertia Caranthcan.

Istis duobus Imperatoribus non creditur inueniri maior Dominus sub firmamento Coeli.

In literis quæ huius Imperatoris Tartariæ scribuntur nomine ponitur semper iste Titulus. Can filius Dei excelsi, omnium vniuersam terram colentium summus Imperator, et Dominus Dominantium omnium.

Circumferentia magni sui sigilli, continet hoc scriptum.

Deus in Coelo, Can super terram, eius fortitudo. Omnium hominum Imperatoris sigillum.

Sciendum quoque quod quamuis populi ibi dicuntur, et sunt Pagani, tamen et rex et omnes credunt in Deum immortalem, et omnipotentem, et iurant per ipsum appellantes, Yroga, id est, Deum Naturæ. Sed nihilominus colunt et adorant idola, et simulachra aurea, et argentea, lapidea, lignea, filtria, lanea, et linea.

The English Version.

Wherefore he is clept the grete Chane. Of the Style of his Lettres, and of the Superscripcioun abowten his grete Sealle, and his pryvee Sealle.