Sarraceni cùm hoc scirent, reuerebantur me esse baptizatum, et sanctum: mortuos nunc in valle dicebant, homines infernales.

Odericus ad literam hic terminat suum librum: non fuit tot perpessus in valle, sicut ego. Anno Domini 1331. Ianuarij nono, migrauit ad Christum, in conuentu Minorum: cuius vitam statim in fine, et vsque nunc claris miraculis diuina prouidentia approbat, et commendat, prout continebatur in quaterno, à quo concordantias hic superseminaui.

CAPVT. 45.

De periculo et tormentis in valle eadem.

Itaque dico vobis, cùm sodalibus, qui simul eramus, quatuordecim diuersarum nationum ante ingressum huius tanti periculi peruenissemus, nos tractatu longo, et deliberatione acuta consiliabamur, vtrùmnam ingredi deberemus, et quidam affirmabant, alii verò negabant. Erant autem in numero duo deuoti fratres, de religione beati Francisci, natione Lombardi, qui videbantur pro seipsis non multum curare ingressum, nisi quia noluerunt nos animare ad ingressum, dicentes, si qui nostrum per confessionem, et Eucharistiæ susceptionem se ibidem praemunirent, ingrederentur cum illis: quo, ab omnibus mediante debita prouisione, quam ipsi fratres penes se gerebant peracto, parauimus mentes nostras cum pedibus ad intrandum.

Sed ecce quinque de nobis, duo Graeci et tres Hispani, semetipsos ab alijs segregantes, visi sunt alium requirere introitum nos praecedere cupientes, et certè nos illos exinde non vidimus, et quid eis acciderit an periculum subierint, velne ignoramus.

Nos autem nouem per vallem processimus in silentio, et cum cordis ea deuotione, quam quisque sibi potuerit obtinere: et ecce in breui transacto spatio apparuerunt cumuli massarum auri et argenti, et preciosorum copia vasorum. Sed dico vobis pro parte mea, quia nihil horum tetigi, reputans id fallaciam daemonum confinxisse ad mittendum concupiscentiam in cor nostram, imò sine intermissione conabar cor meum custodire ad deuotionem inceptam.

Procedentibus igitur nobis lux coeli minuebator paulatim et augebatur horror, quoniam propè nos vndique etiam sub pedibus nostris apparebant iacere cadauera mortuorum hominum penitùs defuncta: alia adhuc spirantia, et nonulla semiuiua, super quæ dum nos aliquando calcare contingeret, conquerebantur, ac dolorosè submurmurabant.

Et licèt non certum id habebam, æstimaui hoc fieri in parte vel in toto fictione daemonum, reputans in breui tempore tantam multitudinem hominum spontaneè vallem intrasse, et si à longo tempore in ea perijssent putrefactos fuisse.

Ergò in initio nostri processus quasi propè leucam inuenitur iter sub pedibus satis promptum, sed lumine tanquam ad medium nobis sufficiente, via torquebatur nimis, et asperabatur: et ecce figuræ daemonum, circum et suprà in aere se ferentium, ad imagines horribilium luporum, leonum, laruarum, megerarum, iuxtà cuiuscunque genus vlulantium, rugentium, stridentium, gannientium, hiantes ore, intentantes dentibus, rostris, ac vnguibus, nos terrere, mordere, discerpere, deglutire.