Quapropter pro breui interdum soluto silentio nos inuicèm hortabamur, ne quis pro pusillanimitate terrori cederet, et tanto deficeret in agone. Hoc igitur modo per secundam leucam expirante nobis vsque ad tenebras lumine, quousque quis vix vmbram proximi agnoscere possit, praeter praedicta in aere tormenta, incurrebant nobis ad tibias, et pedes pluralitas quasi porcorum, vrsorum, et caprarum grinnientium, et impellentium nos ad lapsum, quod vel ad tertium, vel quartum, aut sextum passum solatenus cadebamus in palmas, seu genua, vel prosternebamur in faciem, aut supini.

Ac superuenere praeter hoc ventorum turbines, fulgurum coruscationes, tonitruorum boatus, drandium casus et exundatio pluuiarum, quantas et quales nunquam accepimus in hoc mundo, quibus iactabamur, ruebamus, quassabamur, et periclitati fuimus extrà narrandum.

Interdum quoque sensimus tanquam graues baculorum ictus, per humeros, dorsa, latera, et ad renes, alij quidem grauiores, alij vt puta secundum demeritum vniuscuiusque. Et certè dum per tanta tormenta, quasi exhaustis totis viribus, iam propè medium locum vallis erat ventum, accidit repentè, sub vnico instanti temporis, quibusdam nostrum expalmatio ita dura, vt omnes paritèr collisi, et prostrati iaceremus in extasi per vnam vul duas forsitan horas.

Et isto defectu vidit quilibet suo modo spiritualem visionem supermirabilem, et excedentem omne dictum, et scriptum.

Ego verò de visione mea nihil ausus sum scribere, vel loqui, quia et fratres singuli inhibuerunt, nisi de his, quæ corporalitèr intuebamur, et passi sumus.

Grauissimum singuli sustinuimus ictum per corporis loca diuersa, vnus in facie, alius in pectore, ad costas, in dorso, vel ad humerum, et mansit cuique signum percussuræ nigerrimum, ad formam virilis manus humanæ:

[Sidenote: Mirabilis ictus.] Ictum autem meum in colli ceruice tali ac tanta passione, vt putabam caput abscissum de corpore auolare: et hinc ad octodecimum annum mansit mihi in prima magnitudine signum: sed et vsque nunc variato colore locus ille demonstrat penissimè cicatricem, donec cum cadauere tota mutabitur in sepulchro: porrò vbi nos ab extasi in his tenebris separauimus singuli per diuinam gratiam respirando, loquendo, palpando, erigendo nos ipsos mutua humanitate, vt potuimus, recollegimus, et cohortabamur, cùm subitò nobis apparuit sub tenebroso lumine, vel potiùs fumosa caligine, locus ille spatiosus mediæ vallis, continens antedictum horribile caput daemonis, plenus foetore inaestimabili, et iugi occupatus exercitatione innumerorum spirituum malignorum.

Hunc ergo locum ineptum cùm vitare vellemus in toto nequiuimus extremitatem eius, quocunque girantes, nullus nostrorum perfecto aspectu audebat respicere quæ gerebantur ibidem, quia inuadens tremor statuebat horripilationem extrahebat, sudorem, et pudorem omnes extinguere videbantur. Nec tamen potuit esse consilium de reuertendo, ne propter immutatum propositum confestim à daemonibus strangularemur.

Transiuimus, Dei gratia nobis opitulante, sed non sine maximo horroris, foetorisque tormento: rursumque ex tunc procedentes nos apprehendebat tenebrosa, validaque tempestas, ventorum, coruscationum, tonitruum, grandinum, et pluuiarum, cuius, quassatione collabebamur in facies, et in dorso dextrorsum, et sinistrorsum, interuoluente ad tibias, sicut priùs multitudine grinnientium bestiarum, nec dubito scribere quoque ampliùs, quàm 500. vicibus per hanc vallem quisque nostrum sternebatur ad terram.

Post verò exactam tertiam leucam, coepit nobis augeri lux aeris, ex quo animosiores effecti, in vno tranquilliori loco nos parùm pausantes, gratias Deo palmis extensis in caelum, reddidimus immensas, et praecipuè quod nullus deesset de nouenario numero sociorum.