Nihilominùs tamen spiritus in aere nobis minari non cessabant, pretendentes in derisionem sua pudenda simul, et foeda virilia et posteriora.

Pro certo ergò habeatis de his quæ vidi, et sensi, nullam possum vobis tradere æquipollentiam verborum, cùm quia grauissima erant, tum quia, singulis ne mihi deuotionem minueret non attendebam, tum etiam, quod præ horrore, labore, et dolore multa memoriæ non commendabam.

Per quartam autem leucam (ductrice gratia) leuiùs transeuntes, sustinuimus tamen sub pedibus hominum cadauera mortuorum, propè vallis exitum rerum tentamina preciosarum.

Nunc itaque obsecro magno cordis effectu, haec legentes et audientes ego, qui in illa hora quid erga me agebat misericordissimi Dei pietas ignorabam, vt velitis pro me, simul et mecum ex mentis intimo collaudare ipsum Dominum, qui tunc de potestate tenebrarum illarum eripuit me indignum, et prout confido, à delictis iuuentutis me purgauit, quatenùs de posteà commissis, et committendis, mihi propitiùs fore dignetur, cùm iam senior sim effectus. Quoniam etsi ex tunc proposui mores corrigere, ex nunc statuo in melius emendare, per filium eius Iesum Christum Dominum nostrum.

Ad hoc, addo breuitèr, quòd non auderem hortari quenquam, me consulentem, vt spontaneè ingrederetur hanc vallem infaustam, quamuis ego curiosus intraui. Venientes posthac ad proximas habitationes, necesse fuit nobis intendere ad recreandum corpora cibarijs, et balneis, et ad medendum vulneribus, et quassaturis, donec per aliquod tempus vnusquisque acciperet deliberationem super suo futuro.

CAPVT. 46.

De quibusdam alijs admirandis per Indorum insulas.

[Sidenote: Gigantes Anthropophagi.] Vt modò procedam in tractatu. Sciatis ad paucas inde dietas grandem insulam haberi gigantum, ad straturam altitudinis viginti quinque pedum nostrorum, de quibus ipse vidi nonnullos, sed extrà terram eorum, et audiuimus esse intrinsecùs quosdam triginta pedum, et vltrà: hi operiuntur non vestibus, sed bestiarum pellibus vtcunque sibi appensis, comedentes animalium carnes crudas, et lac pro potu sorbentes, atque appetentes super omnem esum carnes humanas.

Istorum non curaui intrare insulam: nam et audiui quòd ad maris littus solent insidiari nauigantibus, nauesque submergere, nisi interdum redimantur tribus aut quatuor per sortem hominibus sibi datis.

[Sidenote: Letiferi aspectus mulierum.] Versus Austrum hinc in mari Oceano, habetur inter alias insulas vna, vbi crudelibus quibusdam mulieribus nascitur in oculis lapis rarus, et malus, quæ si per iram respexerint hominem, more Basilisci interficiunt solo visu.