Et vltrà hanc insulam alia maior et populosior, vbi cùm multi sint vsus nobis insueti, vnum describo.

[Sidenote: Insula vbi virgines vitiantur antequam nubant.] Dum desponsauerit vir puellam, virginem, mandat hominem incompositum, velut ribaldum, qui sua idonea claue per expertos super hoc diligentèr considerata, si reputatur idonea reseret et vestiget sub nocte vnica virginalem conclauem, pro mercede sibi tradita competenti. Et si postera nocte accedens sponsus ita non inuenerit, poterit, et consueuit hominem impetere ad mortis iudicium indeclinabile. Cumque huius moris discere voluissem causam, accepi responsum, pro certis temporibus apud eos, virgines habuisse in matricibus paruos serpentes, quibus nocebantur primi ad illas intrantes.

Ideoque et viri, que pro mercede tantum subeunt periculum, vocant sua loquela cadibrum, est, stultos desperatos.

Ex hac, apparet Insula in qua inter alios vsus, peruersæ sunt matres contra naturam et scripturam, cum pepererent contristantur, et dum proles moritur iocundantur, iactantes in magno igne cum conuiuio et exultatione, dumque maritus ante vxorem decidit, patebit vxoris plena dilectio, si cum corpore mariti, quod rogo traditur se iactat cremandum, vt quia in isto seculo steterunt amoris vinculo colligati, non sint alio separati.

Nec tamen intelligunt illud seculum, nisi quod sibi confingunt terrestrem Paradisum. Purum aut minorem annis, trahet mater secum si placet, sed ætatis puer perfectæ, eliget pro proprio placito viuere superstes, aut mori iuxta parentes.

Hic etiam non succedunt Reges per generationem sed per electionem, vt assumatur non nobilior, aut fortior, sed morigeratior, et iustior, 50 ad minus annorum, nullam habens sobolem aut vxorem, seruaturque illic iusticiæ rigor in plena censura, in omnibus et contra omnes, etiamsi forefecerit ipse Rex, qui nec eximitur a traditis legibus pro concupiscentia vel contemptione quarumlibet personarum.

Veruntamen Rex si peccauerit non occiditur ob reuerentiam, sed quòd sub poena mortis, publicè inhibetur, ne quispiam in Regione ei verbo vel vllo facto communicet, et quoniam sui loco alter rex constituitur, necesse est illi breui vita degere vel perpetuò exulare. Constat post ipsam, et alia Insula, multis bonis locuples, et hominibus populosa, de qua recolo scribendum, quod nulla occasione comedunt tria genera carnium, gallinarum, leporam, et aucarum, quas etsi nutriant in copijs, vtuntur duntaxat pellibus aut plumis.

Caeterarum vero bestiarum et animalium licitè vescuntur carnibus pro victu, et lacte pro potu. Ibi quisque vir licitè potest coniungi cuique mulieri; quantumcunque propinquet, exceptis progenitoribus, patre matre. Nam cohabitatio, et commixtio omnium virorum ad singulas mulieres apparet ibi communis, vnde mater natum paruulum suum, adicit pro sui placito cuicunque viro, qui circa generationis tempus secumn dormierit, nec valet vllus virorum esse certus de proprio generato, quem modum exlegem arbitror et turpem.

Sicut ergò praefatus sum, multa mira videntur per Regiones Indorum, mira quidem nobis, sed illis assueta, quibus si nostra recitarentur assueta, audirent pro miris. Nam et dum quibusdam dixi aucas viuas apud nos nasci in arboribus, admirati sunt satis. In multis locis seminatur singulis annis sementum de Cothon, quod nos dicimus lanam arboream, exurgunt ei modica arbusta, vel potius arbustula de quibus talis lana habetur: est arbor luniperus, de cuius ligno desiccato, si carbones viuos sub proprijs cineribus tenueris diligenter opertos, igniti seruabuntur ad annum.

Est et genus Nucum incredibilis magnitudinis ad quantitatem magni capitis: et bestia vocata, oraflans, vel serfans, corpore in nostrorum aldtudine caballorum, et collo in 20 longitudine cubitorum ad prospiciendum vltra domos et muros, quorum posteriora apparent vt hinniculi siue lerni.