[Sidenote: Balsamum indicum.] Circa has arbores excolitur Balsamum, cuius liquoris comparatio nusquam scitur contineri sub coelo. Nam ibidem homines, de istarum arborum fructibus et Balsamo vtentes dicuntur illorum virtute quadringentis aut pluribus annis viuere.
Peruenit autem et Dux Danus Ogerus, ac manducauit de illis, vnde et nonnulli præ sensus stoliditate vel fidei leuitate putant ipsum adhuc alibi viuere in terris. Ego autem quia tantum pro dilatanda Christianitate laborauit arbitror magis, eum regnare cum Christo in coelis.
[Sidenote: Taprobana Insula, et eius descriptio.] Versus Orientales partes Indorum consistit magna regio Taprobane exuberans optimis terrenorum bonorum, in quam nauigio intrauimus in octo vel circa diaetis per aquam satis tenuem, haud profundam. Ibi, sicut et in alijs multis Insulis, rex non nascitur sed eligitur per partes terræ: et est haec vna de quindecim nominatis Regionibus conquisitionis Ogeri. Ista, cum modicum declinet à circulo terræ sub Æquatore, patitur in anno duas æstates, et duas hyemes, si tamen hyems aliqua dici debeat, et non magis æstas, quia nullus hic dies anni caret fructu, flore, germine.
Habitatores sunt discreti, et honesti, vnde et mercatores de remotis partibus libenter cum ijs communicant: et sparsim per regionem habitant plurimi diuites Christiani.
[Sidenote: Orilla. Argita.] Hijs iunguntur duæ insulæ (quas nos vocamus, Orilla, et Argita), quanquam illa lingua aliter nominentur. In quarum prima sunt multæ mineriæ auri, in secunda argenti, et propter quandam crassitudinem aeris continuam, perpauca apparent sydera, praeter vnum quod dicunt Canopum, quod æstimo planetam Veneris. [Sidenote: Hunc locum notat Gerardus Mercator in sua charta generali.] Et quod mirum est valdè de omni lunatione ijs apparet nisi 2. quarta. Cuius rei probabilis ratio effugit etiam Astronomos valdè peritos. Atque per has Insulas quoddam rubrum mare à mari Oceano segregatur.
Itaque in Orilla in locis multis effoditur, colligitur, et conflatur optimum auri metallum, per viros, mulieres, et paruulos in hoc instructos, sed et in nonnullis ibi montibus monstrantur congregationes bestiolarum in quantitate nostrorum catulorum, in formicarum forma ac natura totali: qui pro suis viribus effodiunt, purificant, et colligunt cum intenta occupatione auri minutias, eas reponentes, et repositas retrahentes de cauernis et specubus in cauernas et specus. Et in conseruando sum diligentes et acres, vt nemo audeat de facili propinquare, nisi quod interdum ab illis pausantibus; seu ab æstu se occultantibus, aliqui non sine periculo in dromedarijs et veredarijs rapiunt, vel furantur.
Solet etiam ab eis obtineri, quòd excogitato ingenio super equam quæ nuper foetum ediderit, imponentes homines duas de ligno cistulas, seu cophinos nouos, vacuos, et apertos à lateribus dependentes propè terram: hanc famelicam dimittunt vt se pascat ad herbas in montem: Quam formicæ videntes solam salientes et iocantes, colludunt ad eam et ad eius confines pro nouitate: et quoniam eis est naturale, vt circa se omne vacuum implere conentur comportant certatim aurum suum in vasculis suis mundis. Cumque homines a remotis tempus obseruauerint, emittunt pellum equæ vt videat matrem, cuius aspectu iam diu stetit priuatus, ad cuius hinnitum protinus equa reuertitur onusta de auro. Hijs ergò et similibus modis homines aurum diripiunt à formicis.
CAPVT. 48.
Aliquid de loco Paradisi terrestris per auditum.
A Finibus Imperij Indiæ recta linea in orientem nihil est habitatum vel habitabile, propter rupium, et montium altitudinem, et asperitatem, et propter aeris inter Alpes diuersitatem: nam in multis locis, licet quandoque aer sit serenus, nunc fit spissus nunc fumosus, vel venenosus, et frequenter die medio tenebrosus. Durantque aut potius aggrauescunt huiusmodi difficultates, vsque ad illum amænissimum Paradisi locum, quem protoplausti per inobedientiam sibi et posteris perdidisse noscuntur, quod spacium si metiri posset, est multarum vtique diætarum. Quia iam non vlterius processi, nec procedere quiui, pauca duntaxat de illo loco referam verisimilia, quæ didici per auditum.