[Sidenote: Descriptio Paradisi.] Paradisus terrestris dicitur locus spaciosus ad amplitudinem quasi quinque Insularum nostrarum, Angliæ, Normanniæ, Hiberniæ, Scotiæ, et Noruegiæ, aut forsan satis plurium. Cuius situs est pertingens in altitudine ad aeris supremam superficiem, eò quod illic terra vel terræ orbis sit multum spissior quàm alibi per modum excentricum à vero centro mundi, nec valet hoc deinde ab aliquo experto refelli, scriptura veritatis clamante, quòd ibi sit fons irrigans vniuersam superficiem terrae: aquae enim est natura semper fluere ad Ima.
Exeunt autem ab illo fonte versus nostri partes hemispherij, hoc est nobis de illo loco in occidentem quatuor flumina, Pyson, Gyon, Tygris, et Euphrates, ab ista dimidia parte terrae circa Æquatoris circulum terrae influentes, quapropter et merito credendum videtur, exire de eodem fonte et alia quatuor flumina irrigantia terram oppositam, quae est circa alteram dimidiam partem circuli Æquatoris, quamuis nos eorum fluminum loca, virtutes, et nomina ignoramus, quòd homines habitant ab alia parte Æquinoctij.
[Sidenote: Gentes ad austrum Aequatoris.] Hoc tamen volo sciri pro vero et audiui, illic terræ faciem inhabitatam in maxima multitudine ciuitatum, vrbium, et regionum, quoniam et eorum institores Indiam frequentant, et nunciant sibi inuicem gentes et principes per literas, ac alijs modis destinare sunt visi.
[Sidenote: Ganges fluuius.] Vnus nostrorum fluuiorum Pyson currit per
Indiam, et per eius deserta quandoque sub terra, sed saepiùs supra, qui et
Ganges illic appellatus est, ab illo vltimo Paganitatis rege, quem Dux
Ogerus deuictum cùm baptizari renueret in ipso flumine proiectum submersit.
Ad littus huius reperiuntur multi lapides praeciositatis immensæ et metalli grani carissimi, nec non et auri mineriæ, multumque descendit in eo natans lignum Aloes ex Paradiso, quod rebus miræ virtutis inserit Salomon in Canticis.
Hinc secundus fluuius Gyon, currit per Aethiopiam, vnde dum venit in Ægyptum, accipit nomen Nilus. Tertius Tygris veniens per Assyriam influit maiorem Armeniam et Persiam: tandemque fluuij singuli per loca singula se iactant in mare per quod defluunt vsque ad Nador, id est, ad oppositum diametrum paradisi: Ideoque merito æstimantur omnes vniuerso orbe aquæ dulces originem capere, à supradicto paradisi fonte, quamuis secundum distantiam maiorem vel minorem, et secundum naturas rerum per quas meant diuersos habere inueniuntur sapores, atque virtutes.
Porrò ipsum Paradisi locum audiui à tribus plagis, orientali, meridionali, et septentrionali, inaccessibilem tam hominibus quàm bestijs, eo quòd apparet ripis perpendiculariter abscissa, tanquam inestimabilis altitudinis. Et ab occidente id est nostra parte tanquam super omnium humanorum intuitum rogus ardens, qui in scripturis rumphea flammea appellator, vt nulli creaturæ terrenæ ascensus in eum credatur nisi quibusdam volatilibus, prout decreuit iusti iudicij Deus.
Ambulantibus enim illuc siue repentibus hominibus obstarent tenebræ imo rupes, aer infestus, bestiæ, serpentes, frigus, et camua. Nauigare autem contra ictum fluminis nitentes impediret intrinsecus recursus, ac impetuosus et quandoque subterraneus aquæ cursus descendentis cum vehementia ab euectissimo, vt dictum est, loco, qui suo quoque strepitu, per petras atque strictos aliosque diuersos cadens gurgites, efficeret surdos, et aeris mutatio caecos, vnde et multi tam nobiles quàm ignobiles, fatua sese audacia in isto ponentes periculo perierunt, alijs excoecatis, alijs absurdatis, et nonnullis in ipso accessu subitanea morte peremptis. Ex quo nimirum credi habetur isto Deum displicere conatum.
Quapropter et ego ex illo loco statui animum ad repatriandum, quatenus Deo propitio, Anglia quæ me produxit seculo viuentem, usciperet morientem.
Of the Godenesse of the folk of the Yle of Bragman. Of Kyng Alisandre: and
wherfore the Emperour of Ynde is clept Prestre John.