[Sidenote: In parte regni Georgiæ sunt tenebrae.] Iuxta hoc regnum Abchaz habetur vnum minum et mirabile, nam magnus est territorij locus dictus Hamson, et continens in circuitu spacium viæ quatuor diætarum: videter semper opertus tenebris densis vt nemo audeat illic intrare profundè, quoniam si qui presumpserint, non sunt visi reuerti. Attamen fatentur vicini sub illis se tenebris audisse nonnunquam clamores hominum, hinnitus, mugitus, rugitus, et boatus pecudum, et bestiarum, sed et cantus gallorum, vt per hæc et alia signa constet ibi habitare gentes: nam et fluuius decurrens monstrat signa sæpè certissima in suo exitu: ignoratur tamen si tenebræ per totum territorium sint eiusdem densitatis, an forte sint in circuitu per aliquod spacium, et intrinsecus plus luminosum.

Dicuntur autem tenebræ istæ olim per diuinum miraculum aduenisse. Saboere enim Imperatore Persarum, circa annum Gratiæ ducentessimum quinquagessimum in persecutione Christianorum tendente cum pleno exercitu per hunc locum, et Christianis tyrannidem eius fugientibus, contigit ex improuiso eos ità arctari, vt se effugere desperarent, quapropter statim ad orationis refugium omnes se sternentes clamauerunt ad Christum auxiliatorem suum: Et deus, qui pro puro corde Christianos ad se orantes semper exaudit, expleuit illic literam vaticinij Isaiæ: quia ecce tenebræ operient terram et caligo populos, monstrans per tenebram terrenam, quam eis superduxit, quas passuri essent inimici nominis Christi tenebras infernales, indicansque per temporalem vitam, quam sibi fidelibus conseruauit, eam quam possessuri sunt viri Christiani vitam perpetuam, et coelestem.

Itaque hoc regnum Abchaz ad occidentem sui iungitur regno Turciæ, quod in longo et lato valdè extensum multas continet prouincias scilicet Iconiæ, Cappadociæ, Sauræ, Brike, Besicon, Patan, et Gennoch; hij omnes Turci, cum tota Syria et Arabia vsque ad Galliziam Hispaniæ, subsunt Imperatori Babyloniæ Soldano, et sunt in singulis prouinciis et regionibus ciuitates magnæ, ac multæ nimis. Consequentèr huic regno Turciæ ad Occidentem sui in ciuitate Cathasa [Marginal note: Vel Sathata.] iungitur per mare Greciæ superior pars potestatis Imperatoris Constantinopolitani, et quasi ad Aquilonem contiguatur regno Syriæ: cuius vna prouincia est terra promissionis, prout hoc satis dictum est suprà. Sunt et aliæ terre, et Insulæ, et patriæ latæ, et spatiosæ, continentes in se multa regna, et reges, et gentes diuersas, de quibus nunc per singula pertractare non est consilij.

Ad supradictam Chaldæam iungitur Mesopotamia, et minor Armenia, et velut ad Austrum eius Æthiopia, Mauritania, Lybia alta et bassa, et Nubia. [Sidenote: Extensio Imperij Grand Can.] Excepto ergò duntaxat districtu Imperij Persiæ, et potestate Soldani, omnes sæpè pertractatæ terræ, regiones, regna et Insulæ descendendo tam par Aquilonem, quam ad Austrum à prouincia Cathay, vsque ad Christianitatem sunt de Imperio Tartariæ Grand Can. [Sidenote: Distantia à Roma ad Cathayam per Institores.] Et notandum de spacio distantiæ, quod institores de Roma, vel Venetia festinantes tam per terras, quàm per mare, expendunt de tempore 11. menses, et quandoque duodecim, priusquam in Cathay valeant peruenire.

Hijs itaque visis describam saltem aliquas à prouincia Cathay in orientem terras Imperij Tartarorum. [Sidenote: Cadilla Regio orientalior Cathay. Angli nostri hanc bestiolam nuper viderunt in Persia.] Illic habetur regio Cadilla spaciosa multum, simul et speciosa: crescunt namque in ea fructus ad quantitatem magnorum Cawardorum, in quibus inuenitur vna bestiola, in carne et sanguine ad formam agnelli absque lana, et manducatur totus fructus cum bestiola. Sunt et alij plures diuersi fructus, quorum penes nos non est respectus nec vsus. Nam et sunt ibi nonnullæ speciales vites ferentes botros incredibiliter magnos, quorum vnum vix virilis vir valet in hasta portare.

Et deinde in meridiem per aliquas diætas, potest perueniri ad primas Caspiæ alpes, quæ descendendo descendunt vsque ad Amazoniam, insulam mulierum, de qua tractatum est. Inter has Alpes retinetur maxima multitudo Iudæorum decem tribum Israel, per Dei voluntatem ita inclusa, vt in copiosa numerositate non possint à nostra parte exire, quamuis aliqui pauci nonnunquam sunt visi transisse. Haberent autem competentem exitum circa insulam Amazoniæ, sed illum diligenter regina obseruat.

[Sidenote: Bacchariæ Regnum vel Boghariæ.] Porrò de regione Cadilla in orientem venitur ad regnum Backariae, in qua mali et multum crudeles habitant homines, nec est securum itinerare per illam, quòd ad modicam occasionem (si Deus non conseruaret) occiderent viatorem et manducarent. [Sidenote: Arbor Lanifera.] Illic sunt arbores ferentes lanam velut ouium, ex qua texunt pannos ad vestimenta. Hypocentauri sunt ibi pro media superiori parte in forma humana, et pro inferiori figura equorum, seu taurorum, venantes in terris, et piscantes in aquis quod comedunt, et super omnia carnes hominum, quos capere possunt. [Sidenote: Gryphones, de quibus Paulus Venetæ] Nec non et gryphi illic apparent pro media posteriori parte in forma leonis, pro anteriori in forma aquilæ. Sed sciatis, corpus magni gryphi maius esse octo leonibus de partibus istis. Nam postquam equum, bouem vel hominem, etiam asinum occiderit, leuat et asportat pleno volatu: tanquam cornua bouis aut vaccae sunt illi vngulæ, de quibus etiam fieri solent ciphi ad bibendum, qui plurimùm reputantur preciosi. Fiunt quóque de pennis alarum eius arcus rigidi, et fortes ad iaciendum missilia et sagittas. Ad istius regni Baccariae extremitates in Orientum finitur terra potestatis Grand Can: Et iungitur ei terra potestatis magni Imperatoris Indiæ, qui semper vocatur Præsbyter Ioannes. Notandum, quoties per prouincias totius Imperij Grand Can, quicquam accidit, quod Imperatorem non oportet latere, confestim mittuntur per reges aut barones nuncij in dromedarijs aut equis, qui celerrimè festinant ad certa hospitia, ad hoc ipsum, velut ábsque numero per imperium instituta: Isque nuncius hospitio appropinquans, et cornu resonans, dum auditor paratur minicius alter, qui de manu suscipiens literas, per recentem dromedarium festinat ad aliud hospitium, et sic in breui tempore perferuntur rumores ad curia aures. [Sidenote: Cursores, Chidibo Tartaricè dicti.] Similique modo nuncij pedites permutantur de hospitio in hospitium, vt citiùs percipiatur negocium huius nuncij: appellantur sua lingua Chidibo.

[Sidenote: Charita Mandeuilli.] Ergò per præmissa satis elucet magnam esse nobilitatem, potestatem, reuerentiam, et dominationem Imperatoris Tartariæ Grand Can de Cathay, et quòd nullus ab ista parte Imperator nec Persiæ, nec Babylonia, nec Greciæ, sed nec Romæ est illi comparandus. Vndè et multum miserandum est, quia ipse cùm toto Imperio nec est fide Catholica illustratus, nec salutari lauachro regeneratus: et hoc oremus vt in breui eueniat, per Iesum Christum Dominum nostrum.

Explicit pars secunda huius opens.

The English Version.