Isti quoque regno iungitur in occidente versus partes nostras regnum Commanorum, quod et similiter longum est, et latum, sed in paucis sui locis inhabitatum: Nam in quibusdam est frigus nimium, in alijs nimius calor, et in nonnullis nimia muscarum multitudo.

De istis Commanis venit olim fugata quædam pluralitas populi vsque in terram Ægypti quae ibidem succreta nunc ita inualuit, vt suppressis indigenis videatur regnare: Nam et de seipsis constituerunt hunc, qui modo est Soldanus, Melech Mandibron. Per Commanorum regnum decurrit Grandis fluuius Echil, qui omni hyemali tempore in magna spissitudine gelatur; in superiori quoque parte huius regni inter duo freta Caspiæ, et Oceani, mons sublimis est valde Chocas. Nota quod à nostris partibus non possit vsque in Indiam superiorem duci magnus exercitus per terras, nisi per tres tantummodo transitus, quorum iste est vnus, qui tamen non valet transiri nisi tempore glaciei, et hic appellatus est Lodekonc.

Alter per Turquescen, et per Persiam, tamen ibi sunt deserta plurium dietarum, in quibus nisi esset exercitus bene prouisus, posset perire.

Tertius ad primos fines regni Commanorum, transfretando tamen mare vsque in regnum Abchaz: principalis ciuitas Commanorum dicitur Sarach.

Ab hoc regno versus partes nostras inuenitur regio Laiton quae est vltima paganismi, iungitur iste finis terræ Christianitatitis regno Prussiæ, et Russiæ.

Post potestatem Imperij Tartariæ descendendo à prouincia Cathay in Australem plagam venitur versus Persiam, Syriam, et Greciam. Versus terram Christianorum possum aliqualiter in summa (quantum conuenit huic scripto) connotare. Dixi supra iam prouinciam Cathay iungi regno Turquescen ad occidentem, et illud quòque iungi regno seu Imperio Persiæ. Ad quod sciendum, quamuis rex Persiæ habet etiam ab olim nomen Imperatoris; quia (cum tenet aliquas terras sui Imperij ab Imperatore Tartarorum) necesse est vt in tanto subiectus sit illi.

Sunt autem in Persia duæ regiones: vna altæ Persiæ, quæ à regno Turquescen descendens, iungitur ad occidentem sui fluuis Pyson. In ista habentur renominatæ ciuitates, quarum meliores duæ dicuntur Bocura et Seonargant, quam aliqui appellant Samarkand. Et altera Regio bassæ Persiæ, descendens à flumine Pyson, qui ad sui occidentem iungiter regno Mediæ et terræ minoris Armeniæ, et ad Aquilonem mari Caspio, et ad Austrum terræ minoris Indiæ.

In hac bassa Persia tres principaliores ciuitates sunt Aessabor, Saphaon, Sarmasaule. In terra autem maioris Armeniæ quondam habebantur quatuor regna quæ nunc dicuntur subesse Imperio Persarum, habétque famam terræ nobilis, et ad occidentem sui iungitur Regno Turciæ.

Hec Armenia multas valdè bonas continet ciuitates, quarum famosior est Taurisa. Regnum Mediæ quod subest Regi Persarum quamuis non latum est, tamen longum est, et ad occidentem sui regno Chaldeæ coniunctum. In Media meliores duæ ciuitates sunt, Seras, et Keremen.

[Sidenote: Georgia. Abchas, aliàs Alchaz.] Hinc ad occidentem sui, iuncta est regio Georgiæ, quæ modo constat diuisa in duo regna: Nam pars superior, quæ iungitur Mediæ, reseruauit sibi nomen Georgiæ, sed inferior pars dicitur regnum Abchaz. Ambo hæc regna, et regis eorum, sunt de fide Christiana, et homines ita deuoti vt ad minus semel in hebdomada communicent sacramentis, iuxta ritum Græcorum confectis. Et quidem regnum Georgiæ subiacet imperio Grand Can: sed Abchaz nunquam ab ipso Imperatore Tartariæ, neque Persarum, neque Medorum domino subdi potuit, eo quòd munitum est aquis et rupibus et alijs prouisionibus contra impugnationes hostiles.