Qui respondet

Si vultis me super vos, sicut et iuris mei est, imperare, oportebit vos fore mihi obedientes tam ad mortem quàm ad vitam.

Et respondentes dicunt.

Nos faciemus quicquid praeceperitis.

Túncque Imperator addit hæc verba: Ergo scitote, quod ex nunc verbum meum acutum et scindens erit vt meus ensis: [Sidenote: i. cathedra.] Pergit quóque sessum in suo Philtro nigro super pauimentum in conspectu throni expanso, et cum ipso Philtro eleuatur ab omnibus, et infertur Imperij solio, ac coronatur diademate præcedentis Imperatoris.

De inde singuli principes, et singuæ ciuitates, oppida, et villæ per vniuersum imperium mittunt ei munera iocalia, vasa, pannos, equos, elephantes, aurum, argentum, et lapides preciosos, quorum, qualium, et quantorum vix vel in numero haberi potest aestimatio.

CAPVT. 40.

De multis regionibus Imperio Tartariae subiectis.

Breuitèr et nunc intendo cursum describere aliquarum magnarum regionum et
Insularum Imperij Tartariæ. Et primò illas quæ descendunt à prouincia
Cathay per septentrionalem plagam, vsque ad fines Christianitatis Prussiae,
et Russiae.

Ergò prouincia Cathay descendens in sui oriente à regno Tharsis iungitur ab occidente regno Turquescen, in quo et sunt plurimae ciuitates, quarum formosior dicitur Octopar. Ipsum autem Turquescen regnum iungitur ad occidentem sui regno, seu Imperio. Persiae, et ad septentrionem regno Corasinae, quod spaciosum este valde, habens versus orientem sui vltra centum diaetas deserti: hoc regnum est multis bonis abundans, et appellatur eius melior ciuitas etiam Corasine.