[3559]. Hor.

[3560]. Lib. 2. Essays, cap. 6.

[3561]. Alium paupertas, alium orbitas, hunc morbi, illum timor, alium injuriae, hunc insidiae, illum uxor, filii distrahunt, Cardan.

[3562]. Boethius l. 1. met. 5.

[3563]. Apuleius 4. florid. Nihil homini tam prospere datum divinitus, quin ei admixtum sit aliquid difficultatis, in amplissima quaque laetitia subest quaedam querimonia, conjugatione quadam mellis et fellis.

[3564]. Si omnes premantur, quis tu es qui solus evadere cupis ab ea lege quae neminem praeterit? cur te non mortalem factum et universi orbis regem fieri non doles?

[3565]. Puteanus ep. 75. Neque cuiquam praecipue dolendum eo quod accidit universis.

[3566]. Lorchan. Gallobelgicus lib. 3. Anno 1598. de Belgis. Sed eheu inquis euge quid agemus? ubi pro Epithalamio Bellonae flagellum, pro musica harmonia terribilum lituorum et tubarum audias clangorem, pro taedis nuptialibus, villarum, pagorum, urbium videas incendia; ubi pro jubilo lamenta, pro risu fletus aerem complent.

[3567]. Ita est profecto, et quisquis haec videre abnuis, huic seculi parum aptus es, aut potius nostrorum omnium conditionem ignoras, quibus reciproco quodam nexu laeta tristibus, tristia laetis invicem succedunt.

[3568]. In Tusc. e vetere poeta.