[3569]. Cardan lib. 1. de consol. Est consolationis genus non leve, quod a necessitate fit; sive feras, sive non feras, ferendum est tamen.
[3570]. Seneca.
[3571]. Omni dolori tempus est medicina; ipsum luctum extinguit, injurias delet, omnis mali oblivionem adfert.
[3572]. Habet hoc quoque commodum omnis infelicitas, suaviorem vitam cum abierit relinquit.
[3573]. Virg.
[3574]. Ovid. “For there is no pleasure perfect, some anxiety always intervenes.”
[3575]. Lorchan. Sunt namque infera superis, humana terrenis longe disparia. Etenim beatae mentes feruntur libere, et sine ullo impedimento, stellae, aethereique orbes cursus et conversiones suas jam saeculis innumerabilibus constantissime conficiunt; verum homines magnis angustiis. Neque hac naturae lege est quisquam mortalium solutus.
[3576]. Dionysius Halicar. lib. 8. non enim unquam contigit, nec post homines natos invenies quenquam, cui omnia ex animi sententia successerint, ita ut nulla in re fortuna sit ei adversata.
[3577]. Vit. Gonsalvi lib. ult. ut ducibus fatale sit clarissimis a culpa sua, secus circumveniri cum malitia et invidia, imminutaque dignitate per contumeliam mori.
[3578]. In terris purum illum aetherem non invenies, et ventos serenos; nimbos potius, procellas, calumnias. Lips. cent. misc. ep. 8.