[4469]. Non est amor desiderium aut appetitus ut ab omnibus hactenus traditim; nam cum potimur amata re, non manet appetitus; est igitur affectus quo cum re amata aut unimur, aut unionem perpetuamus.

[4470]. Omnia appetunt bonum.

[4471]. Terram non vis malam, malam segetem, sed bonam arborem, equum bonum, &c.

[4472]. Nemo amore capitur nisi qui fuerit ante forma specieque delectatus.

[4473]. Amabile objectum amoris et scopus, cujus adeptio est finis, cujus gratia amamus. Animus enim aspirat ut eo fruator, et formam boni habet et praecipue videtur et placet. Picolomineus, grad. 7. cap. 2. et grad. 8. cap. 35.

[4474]. Forma est vitalis fulgor ex ipso bono manans per ideas, semina, rationes, umbras effusus, animos excitans ut per bonum in unum redigantur.

[4475]. Pulchritudo est perfectio compositi ex congruente ordine, mensura et ratione partium consurgens, et venustas inde prodiens gratia dicitur et res omnes pulchrae gratiosae.

[4476]. Gratia et pulchritudo ita suaviter animos demulcent, ita vehementer alluciunt, et admirabiliter connectuntur, ut in inum confundant et distingui non possunt et sunt tanquam radii et splendores divini solis in rebus variis vario modo fulgentes.

[4477]. Species pulchrituninis hauriuntur oculis, auribus, aut concipiuntur interna mente.

[4478]. Nihil hine magis animos conciliat quam musica, pulchrae, aedes, &c.