[4479]. In reliquis sensibus voluptas, in his pulchritudo et gratia.
[4480]. Lib. 4. de divinis. Convivio Platonis.
[4481]. Duae Veneres duo amores; quarum una antiquior et sine matre, coelo nata, quam coelestem Venerem nuncupamus; altera vero junior a Jove et Dione prognata, quam vulgarem Venerem vocamus.
[4482]. Alter ad superna erigit, alter deprimit ad inferna.
[4483]. Alter excitat hominem ad divinam pulchritudinem lustrandam, cujus causa philosophiae studia et justitiae, &c.
[4484]. Omnis creatura cum bona sit, et bene amari potest et male.
[4485]. Duas civitates duo faciunt amores; Jerusalem facit amor Dei, Babylonem amor saeculi; unusquisque se quid amet interroget, et inveniet unde sit civis.
[4486]. Alter mari ortus, ferox, varius, fluctuans, inanis, juvenum, mare referens, &c. Alter aurea catena coelo demissa bonum furorem mentibus mittens, &c.
[4487]. Tria sunt, quae amari a nobis bene vel male possunt; Deus, proximus, mundus; Deus supra nos; juxta nos proximus; infra nos mundus. Tria Deus, duo proximus, unum mundus habet, &c.
[4488]. Ne confundam vesanos et foedos amores beatis, sceleratum cum puro divino et vero, &c.