"Ipso quoque rege super cathedram regalem, scilicet, lapidem, sedente, sub cujus pedibus comites ceterique nobiles sua vestimenta coram lapide curvatis genibus sternebant. Qui lapis in eodem monasterio reverenter ob regum Albaniae consecrationem servatur. Nec uspiam aliquis regum in Scocia regnare solebat,[92] nisi super eundem lapidem regium in accipiendum nomen prius sederet in Scona, sede vero superiori, videlicet Albaniae constituta regibus ab antiquis. Et ecce, peractus singulis, quidam Scotus montanus ante thronum subito genuflectens materna lingua regem inclinato capite salutavit hiis Scoticis verbis, dicens:—'Benach de Re Albanne Alexander, mac Alexander, mac Vleyham, mac Henri, mac David', et sic pronunciando regum Scotorum genealogiam usque in finem legebat. Quod ita Latine sonat:—'Salve rex Albanorum Alexander, filii Alexandri ... filii Mane, filii Fergusii, primi Scotorum regis in Albania'. Qui quoque Fergusius fuit filius Feredach, quamvis a quibusdam dicitur filius Ferechere, parum tamen discrepant in sono. Haec discrepantia forte scriptoris constat vitio propter difficultatem loquelae. Deinde dictam genealogiam dictus Scotus ab homine in hominem continuando perlegit donec ad primum Scotum, videlicet, Iber Scot. pervenit."—Annals, xlviii.

3. BOOK OF PLUSCARDEN (written in the latter
half of the 15th century)

Account of Harlaw

"Item anno Domini m°ccccxi fuit conflictus de Harlaw, in Le Gariach, per Donaldum de Insulis contra Alexandrum comitem de Mar et vicecomitem Angusiae, ubi multi nobiles ceciderunt in bello. Eodem anno combusta est villa de Cupro casualiter."—Bk. x, ch. xxii.

4. WALTER BOWER (d. 1449)

Account of Harlaw

"Anno Dom. millesimo quadringentesimo undecimo, in vigilia sancti Jacobi Apostoli, conflictus de Harlaw in Marria, ubi Dovenaldus de Insulis cum decem millibus de insulanis et hominibus suis de Ross hostiliter intravit terram cis montes, omnia conculcans et depopulans, ac in vastitatem redigens; sperens in illa expeditione villam regiam de Abirdene spoliare, et consequenter usque ad aquam de Thya suae subjicere ditioni. Et quia in tanta multitudine ferali occupaverunt terram sicut locustae, conturbati sunt omnes de dominica terra qui videbant eos, et timuit omnis homo. Cui occurrit Alexander Stewart, comes de Marr, cum Alexandro Ogilby vicecomite de Angus, qui semper et ubique justitiam dilexit, cum potestate de Mar et Garioch, Angus et Mernis, et facto acerrimo congressu, occisi sunt ex parte comitis de Mar Jacobus Scrymgeour constabularius de Dundé, Alexander de Irevin, Robertus de Malvile et Thomas Murrave milites, Willelmus de Abirnethy ... et alii valentes armigeri, necnon Robertus David consul de Abirdene, cum multis burgensibus. De parte insulanorum cecidit campidoctor. Maclane nomine, et dominus Dovenaldus capitaneus fugatus, et ex parte ejus occisi nongenti et ultra, ex parte nostra quingenti, et fere omnes generosi de Buchane."—Lib. xv, ch. xxi.

5. JOHN MAJOR OR MAIR (1469-1550)

(a) References to the Scottish nation, and description
of the Gaelic-speaking population

"Cum enim Aquitaniam, Andegaviam, Normanniam, Hiberniam, Valliamque Angli haberent, adhuc sine bellis in Scotia civilibus, nihil in ea profecerunt, et jam mille octingentos et quinquaginta annos in Britannia Scoti steterunt, hodierno die non minus potentes et ad bellum propensi quam unquam fuerint...."—Greater Britain, Bk. i. ch. vii.