"Praeterea, sicut Scotorum, uti diximus, duplex est lingua, ita mores gemini sunt. Nam in nemoribus Septentrionalibus et montibus aliqui nati sunt, hos altae terrae, reliquos imae terrae viros vocamus. Apud exteros priores Scoti sylvestri, posteriores domestici vocantur, lingua Hibernica priores communiter utuntur, Anglicana posteriores. Una Scotiae medietas Hibernice loquitur, et nos omnes cum Insulanis in sylvestrium societate deputamus. In veste, cultu et moribus, reliquis puta domesticis minus honesti sunt, non tamen minus ad bellum praecipites, sed multo magis, tum quia magis boreales, tum quia in montibus nati et sylvicolae, pugnatiores suapte natura sunt. Penes tamen domitos est totius regni pondus et regimen, quia melius vel minus male quam alii politizant."—Bk. i, ch. viii.

"Adhuc Scotiae ferme medietas Hibernice loquitur, et a paucis retroactis diebus plures Hibernice loquuti sunt."—Bk. i, ch. ix.

(b) Account of Harlaw

"Anno 1411, praelium Harlaw apud Scotos famigeratum commissum est. Donaldus insularum comes decies mille viris clarissimis sylvestribus Scotis munitus, Aberdoniam urbem insignam et alia loca spoliare proposuit; contra quem Alexander Steuartus comes Marrae, et Alexander Ogilvyus Angusiae vice-comes suos congregant et Donaldo Insularum apud Harlaw occurrunt. Fit atrox et acerrima pugna; nec cum exteris praelium periculosius in tanto numero unquam habitum est; sic quod in schola grammaticali juvenculi ludentes, ad partes oppositas nos solemus retrahere, dicentes nos praelium de Harlaw struere velle. Licet communius a vulgo dicatur quod sylvestres Scoti erant victi, ab annalibus tamen oppositum invenio: solum Insularum comes coactus est retrocedere, et plures occisos habuit quam Scoti domiti...."—Bk. vi, ch. x.

6. HECTOR BOECE (1465?-1536)

(a) Account of the differences between Highlanders and Lowlanders

"Nos vero qui in confinio Angliae sedes habemus, sicut Saxonum linguam per multa commercia bellaque ab illis didicimus nostramque deseruimus; ita priscos omnes mores reliquimus, priscusque nobis scribendi mos ut et sermo incognitus est. At qui montana incolunt ut linguam ita et caetera prope omnia arctissime tuentur.... Labentibus autem seculis idque maxime circa Malcolmi Canmoir tempora mutari cuncta coeperunt. Vicinis enim Britannis primum a Romanis subactis ocioque enervatis, ac postea a Saxonibus expulsis commilitii eorum commercio nonnihil, mox Pictis quoque deletis ubi affinitate Anglis coniungi coepimus, expanso, ut ita dicam, gremio mores quoque eorum amplexi imbibimus. Minus enim prisca patrum virtus in pretio esse coeperat, permanente nihilominus vetere gloriae cupiditate. Verum haud recta insistentes via umbras germanae gloriae non veram sectabantur, cognomina sibi nobilitatis imponentes, eaque Anglorum more ostentantes atque iactantes, quum antea is haberi esseque nobilissimus soleret, qui virtute non opibus, qui egregiis a se factis non maiorum suorum clarus erat. Hinc illae natae sunt Ducum, Comitum, ac reliquorum id genus ad ostentationem confictae appellationes. Quum antea eiusdem potestatis esse solerent, qui Thani id est quaestores regii dicebantur illis muneribus ob fidem virtutemque donari."—Scotorum Regni Descriptio, prefixed to his History.

(b) Account of Harlaw

"Exortum est subinde ex Hebridibus bellum duce Donaldo Hebridiano injuria a gubernatore affecto. Nam Wilhelmus comes Rossensis filius Hugonis, is quem praelio ad Halidounhil periisse supra memoratum est,[93] duas habuit filias, quarum natu maiorem Waltero Leslie viro nobilissimo coniugem dedit una cum Rossiae comitatu. Walterus susceptis ex ea filio Alexandro nomine, quem comitem Rossiae fecit, et filia, quam Donaldo Hebridiano uxorem dedit, defunctus est. Alexander ex filia Roberti gubernatoris, quam duxerat, unam duntaxat filiam reliquit, Eufemiam nomine, quae admodum adhuc adolescentula erat, dum pater decederet, parumque rerum perita. Eam gubernator [Albany], blanditiis an minis incertum, persuasam induxit, ut resignato in ipsum comitatu Rossensi, ab eo rursum reciperet his legibus, ut si ipsa sine liberis decederet, ad filium eius secundo natum rediret. Quod si neque ille masculam prolem reliquisset, tum Robertus eius frater succederet, ac si in illo quoque defecisset soboles, tum ad regem rediret Rossia. Quibus astute callideque peractis haud multo post Eufemia adhuc virgo moritur, ut ferebatur, opera gubernatoris sublata, ut ad filium comitatus veniret. Ita Ioannes, quum antea Buthquhaniae comes fuisset Rossiae comitatum acquisivit, et unicam tantum filiam reliquit, quam Willelmus à Setoun eques auratus in coniugem accepit; unde factum est ut eius familiae principes ius sibi Buthquhaniae vendicent. At Donaldus qui amitam Eufemiae Alexandri Leslie sororem, uxorem habebat, ubi Eufemiam defunctam audivit, à gubernatore postulavit ex haereditate Rossiae comitatum; ubi quum ille nihil aequi respondisset, collecta ex Hebridibus ingenti manu, partim vi, partim benevolentia, secum ducens Rossiam invadit, nee magno negotio in ditionem suam redegit, Rossianis verum recipere haeredem haud quaquam recusantibus. Verum eo successu non contentus, nec se in eorum quae iure petiverat, finibus continens, Moraviam. Bogaevallem iisque vicinas regiones hostiliter depopulando in Gareotham pervenit, Aberdoniam, uti minitabatur, direpturus. Caeterum in tempore obvians temeritati eius Alexander Stuart Alexandri filii Roberti regis secundi comitis Buthquhaniae nothus, Marriae comes ad Hairlau (vicus est pugna mox ibi gesta cruentissima insignis) haud expectatis reliquis auxiliis cum eo congressus est. Qua re factum est, ut dum auxilia sine ordinibus (nihil tale suspicantes) cum magna neglegentia advenirent, permulti eorum caesi sint, adeoque ambigua fuerit victoria, ut utrique se in proximos montes desertis castris victoria cedentes receperint. Nongenti ex Hebridianis et iis qui Donaldo adhaeserant cecidere cum Makgillane et Maktothe praecipuis post Donaldum ducibus. Ex Scotis adversae partis vir nobilis Alexander Ogilvy Angusiae vice-comes singulari iustitia ac probitate praeditus, Jacobus Strimger Comestabulis Deidoni magno animo vir ac insigni virtute, et ad posteros clarus, Alexander Irrvein à Drum ob praecipuum robur conspicuus, Robertus Maul à Pammoir, Thomas Moravus, Wilhelmus Abernethi à Salthon, Alexander Strathon à Loucenstoun, Robertus Davidstoun Aberdoniae praefectus; hi omnes equites aurati cum multis aliis nobilibus eo praelio occubere. Donaldus victoriam hostibus prorsus concedens, tota nocte quanta potuit celeritate ad Rossiam contendit, ac inde qua proxime dabatur, in Hebrides se recepit. Gubernator in sequenti anno cum valido exercitu Hebrides oppugnare parans, Donaldum veniam supplicantem, ac omnia praestiturum damna illata pollicentem, nec deinceps iniuriam ullam illaturum iurantem in gratiam recepit."—Scotorum Historiae, Lib. xvi.

7. JOHN LESLEY (1527-1596)