Your Loving maister

Thomas Crumwell.

121. Cromwell to Chapuys[854].

Vienna Archives; Cal. ix. 484. Sept. 30, 1535.

Reports the King’s joy at the news of the Emperor’s success at Tunis. Desires Chapuys to postpone a little longer his visit to the Princess Mary. Cf. Letter [117].

Magnifice et observande domine orator plurimam salutem et commendationem. Litteras quas vestra D. antea ad me dedit grato hilarique semper animo accepi, non mediocremque animi letitiam ob id presertim semper attulerunt, quod cesaree matis successus vt sperandum et christiano reipublice salutiferos, vberrime nunciabant; recentiores vero iste eo nomine gratiores acceptioresque extitere quod succinte atque distincte totius expeditionis rerum, temporum atque locorum seriem et euentum ab ipso initio in hunc vsque diem sic describunt et ob ipsos oculos ponunt vt eas legendo rebus gestis prope modum mihi videar interfuisse, tantaque Serenissimus dominus meus rex animi attentione de hiis me referentem audiebat vt fraternum eius erga cesaream matem affectum et propensum quoddam erga publicam quietem Studium quam facile fuerit agnovisse. Ad id porro quod per ministrum suum vestra dominatio mecum agit et de quo statuendo iniectis comperendinationibus se protrahi suspicatur, non possum pro mutue nostre coniunctionis sinceriorisque amicitie vinculo, eam non summopere rogare, et pro innata sua prudentia et animi equitate, boni consulere velit, quicquid in hoc Dominationis vestre desiderio deffertur quum nihil interim omittatur quod ex Serenissimi domini mei regis honore et dignitate, simulque illustrissime domine marie securiori salubriorique educatione esse posse videatur, quum maiori cure nemini sit quam ipsi Serenissimo patri, qui regie sue humanitatis nimis esset oblitus nisi carissimam filiam paterno complecteretur affectu et aliorum vigilantia sibi in mentem redigi expectaret, quod salubritati, atque solatio filie esse posset. Itaque quam possum ex animo dominationem vestram obsecro, vt suum istud illustrissimam dominam mariam inuisendi desiderium ab amico pectore potius quam vlla necessitate profectum in aliud commodius tempus defferre non grauetur, et enim vt fieri facile potest de huius illustrissime domine neglecta valetudine falso aliquid ad vos deferri, ita a dominatione vestra peto, vt affirmanti mihi velit certam habere fidem nihil scilicet cure studii, atque diligentie omitti quod ad illustrissime domine Marie conseruationem expedire posse videatur. Pestis deinde sic londini, locisque vicinioribus seuit, vt inofficiosus videri posset, quicunque illinc veniens dominam mariam in aere alique temperie agentem, quam saluberrima, officii gratia nunc temporis vellet inuisere. Non grauetur itaque dominatio vestra hoc meum responsum benigne amiceque, vt solet interpretari nilque a me prospiciet pretermissum, quod ex huius regie matis dignitate, Cesaris honore et domine marie conseruatione esse potuerit. Sed de hiis in proximum congressum colloquemur vberius, et felix valeat vestra dominatio cui ex animi sententia, optima queque euenire precor. wintonie die vltimo septembris 1535.

E. v. D.
Ex corde amicus

Thomas Crumuell.

Add. Magnifico Domino Eustachio Chapuysio Cesaree matis oratori plurimum observando.

122. Cromwell to Sir Gregory da Casale.