R.O. Cal. ix. 240. Sept. 1535.

Explains, for the Pope’s benefit, the reasons for the executions of More and Fisher, and describes them as men proved guilty of high treason. Wonders at the Pope’s indignation at their just sentence.

Magnifice Domine Gregori plurimam salutem et commendacionem. Quae tum ex ferraria tum ex bononia vestris letteris nuper ad me scripsistis, sigillatim omnia (ut mei est officii) Serenissimae Regiae Maiestati significaui, in quibus, ut multa erant, publicarum rerum cognitionis gratia lectu non iniucunda, et vestri cum Domino Parisiensi habiti sermones ipsi probantur, ita non satis demirari potuit, Episcopi Roffensis et Thomae Mori mortem, pontificis, illiusque curiae animum adeo grauiter offendisse, ut ex hac re conceptam indignationem haud facile possint concoquere, licetque Inuictissimae Regiae Maiestati mortalium nemini, praeterque Deo (cum quo actiones, consiliaque sua habet quam maxime coniuncta) ulla sit factorum suorum reddenda ratio, ne tamen maleuolorum calumniis, ac ueritatis obscuratione, Regium suum nomen istic traducatur, quid ea in re actum fuerit succincte ad vos perscribam: Postquam igitur Regia Maiestas bene fauente, ac promouente Deo, causam suam publicam eruditissimorum, probatissimorumque totius christianitatis virorum, qui nullis passionibus, seu affectibus essent obnoxii, consensu, et authoritate tandem terminasset, et ad ipsam ueritatem omni ex parte firmasset, coeperunt isti boni viri, quibus res praeter expectationem ceciderat, et spes moliendi noua (ut iam animo agitarant) praecisa fuerat, in alias cogitationes, syncere parum, animum intendere, quumque optimus Rex ex uigilantissimi principis officio (quod a Deo acceptum sustinet in terris) sui Regni quieti, et commodo prospicere, hominumque mores multa iam parte collapsos in melius corrigere conaretur, istud etiam publicum bonum, quoad fieri per eos potuit, simulatae integritatis praetextu adnissi[855] sunt, sed nullo cum fructu impedire, atque praeuertere, huius eorum sceleris indicia Rex habebat perquam manifesta, sed ut vana semper floccifecit, et nihili habuit, sperans aliquando futurum quod hac sua indulgentia, hos viros (quos ut non penitus cognitos nonnunquam antea in precio habuisset) ad aliquam frugem, ac mentis sanitatem reuocaret, At ipsi, quibus genuina ambitio, sui ipsius amor et sapientia quaedam singularis diuersum persuaserat, optimi principis benignitate, ac mansuetudine pertinaciter sunt abusi, et ubi publicum Regni concilium (quod parliamentum uocant) pro Regni quiete stabilienda, ut ad certa tempora haberetur, indictum foret, ceperunt undecunque sollicita cum sedulitate clanculum exquirere, qua de re tractari, quidque in hoc parliamento, ut expediens rei publicae agi oporteret, quicquid uero aliorum delatu ex re praeterita rerum usu, uel coniectura usque collegissent id statim communibus consiliis trutinabant, omnia secus interpretantes, que Regni quies ac utilitas exposcebat, eo quidem argumentorum et rationum apparatu, ut rudi plebeculae non multo cum labore potuisset imponi, quumque ex conscientia parum sana, Regis animum sibi offensum suspicarentur, ueriti ne parum commode, audacterque, quod tacite animo moliebantur, tractare possent, ex hiis nonnullos delegerunt, quos audaculos aut linguae uelocitate promptiores, aut sui studiosos existimarunt cum his antiquioris amicitiae occasione agebant familiaribusque colloquiis excipiebant, ac si quos morbo animi laborantes suae opinionis reperissent, in horum sinum iam antea conceptum pectore uenenum euomebant, suae erga claementissimum Regem fidei, et obseruantiae, atque in ipsam patriam charitatis prorsus obliti, Haec dum in uulgus haberentur passimque sparsa promiscue essent, haud somnulenter solertissimus princeps perscrutari coepit, quibus fundamentis tam impia coniuratio niteretur, quibusque enutriretur authoribus, luce clarius perspexit, ab hiis integerrimis iuris tantam iniquitatem deriuari, quam redarguebant non obscuri testes, ultro, citroque missa chyrographa, ipsorumque oris confessio, haec et alia que multa iustissimum principem adegerunt, ut hos rebelles, ac degeneres subditos, in patriam ingratos, communi bono aduersos, publicae pacis turbatores, tumultuosos, impios, seditiososque viros in uincula carceresque coniecerit, nec id praetermittere poterat, nisi patefacta iniquitate, sui officii consulto immemor permittere uoluisset, huius sceleris contagionem publica cum pernicie in quam multos transferri. Carceribus autem mancipati tractabantur humanius, atque mitius quam par fuisset, pro eorum demeritis, per Regem illis licebat proximorum colloquio, et consuetudine frui, ij fuerant illis appositi, praescriptique ministri, quos a uinclis immunes antea fidos charosque habebant, id cibi genus eaque condimenta, et uestitus ei concedebantur, quae eorum habitudini, ac tuendae sanitati, ipsi consanguinei, nepotes atque affines, et amici iudicabant esse magis accommoda, Coeterum tanta Regis mansuetudine, fides, obseruantia, ueritas, amorque recti apud rebelles istos, proditoresque homines usque adeo exoleuit, ut constanter iniqui esse maluerint, quam sui sceleris poenitentia Regis bonitatem atque claementiam experiri, et enim postquam certae leges, statuta, atque decreta, re prius multa deliberatione in omnem partem discussa, publica parliamenti authoritate, assensu atque consensu condita praescriptaque fuere, et ab omnibus nullo discrimine, repugnante nullo, ut sancta necessaria toti Regno utilia, et cum uera christi religione potissimum consentientia admissa, atque recepta sunt, soli isti repugnabant, suae impietatis praesidium semper aliquod fortuitum sibi ex tempore pollicentes, nonnunquam omissa rerum humanarum cogitatione se totos diuinarum contemplationi egregie simulabant addictos, interim studia, uigilias, cogitatusque, suos omnes utcunque carceribus obnoxii eo intendebant, ut quibuscunque possent fallaciis, praestigiosisque argumentis tam sanctas Regni leges, tantaque authoritate firmitas ac rectissime stabilitas, soli ipsi perniciosissimae seditionis principes in commune malum eluderent, refellerent, atque turbarent, huius autem tam impiae, perfidae ac iniquae affectae uoluntatis extant manifestissima indicia extant chyrographa ipsa eorum manu carbonibus, et creta (si quando deerat atramentum) depicta, ultro, citroque clam ab ipsis destinata, neque ipsi ibant inficias complures mutuo acceptas missasque litteras, fuisse in ignem coniectas ut tacitum, tutumque suae iniquitatis seruatorem, aliud nihil hiis litteris conscriptum erat, quam quod ad publicam seditionem potissimum spectaret, sustinere diutius non potuit mitissimus Rex istorum culpam tam atrocem, legumque examini publico foro et aperto iudicio illos commisit, Laesae Maiestatis, ac rebellionis rei reperti sunt, atque damnati, supplicium de eis sumptum est longe quidem mitius quam leges, ac iudicia praescribebant aut eorum culpa exegisset, ex quorum exemplo ad sanitatem, ad fidem quam multi rediere: Quicunque sano defecatoque est iudicio non obscure huic perspicere potest quod praecipitanter pontifex, et curia Romana ullam ex hac re animi offensionem conceperit, per Regiam Maiestatem non stat, quominus pontifex in suos Cardinales Episcopos eosque omnes, in quos ius ullum sibi uendicat, iure suo utatur, non eorum causam suam aestimat, nec offenditur, si pontifex, aut quiuis alius christianus princeps ullum de male mentis subditis aut rebellibus supplicium exigat: Iterum igitur, atque iterum miratur, pontificem ex hac re tantum indignationis animo concepisse, sed hanc indignationem, quam tantopere exacerbare uidetur curia, tunc depositam iri putat, quum desierint maleuoli suggerere quae falsa sunt, quumque mentiendi uia fuerit illis praeclusa, quibus quum nil aeque graue, atque molestum sit, quam quod suorum consiliorum tam strenua fundamenta deiecta fuerint, id operae precium non exiguum esse ducunt, ut hoc uelamine suas technas callide contegant priuatamque offensionem, si quae sit, pontificis causam faciant. Non grauetur itaque pontifex, si Regia Maiestas suo Regnique sui iure, si quando expedit, uicissim utatur: Haec itaque omnia tum pontifici, tum coeteris omnibus, qui ex horum rebellium suscepto supplicio quicquid offensionis concoeperint sedulo enarrabitis, ut quam ex falsa auditione animi molestiam imbiberunt, hanc uera audiendo, multa mentis tranquillitate quandoque deponant, nihilque omittetis, in eorum qua superius commemoraui enarratione, etenim Regiae Maiestati gratissimum erit, ne ipsa ueritas, ut se habet, maleuolorum calumniis obscuretur, quia si tantum increbuerit mendax paucorum delatio, ut nullus hac in re amplius apud illos sit locus ueritati relictus, falsas eorum calumnias quantum cum Deo poterit Regia Maiestas sustinebit, quae sic Regni sui statum, resque omnes undequaque firmitas, stabilitasque habet, sic suorum fidem, pectora, et obseruantiam compertam tenet, ut iniuriam omnem, si qua alicunde inferatur, queat non multo cum labore deo bene iuuante, refellere et propulsare. Et bene valete. Ex Aula Regia apud Brumham Die Septembris MDXXXV.

Vester bonus amicus

Thomas Crumwell.

Add. Magnifico Equiti, Domino Gregorio Casalio etc.

123. ‹Cromwell› to ——.

R.O. Cal. ix. 241 (ii). ‹Sept. 1535.›

The King thanks the recipient for his letter, and for the articles of the charge he has given to the inquests, and desires him to act further according to his discretion.

After right harty commendacion, ye shall vnderstand that I have resceyved your lettere of the xxvith day of August with the articles of the charge that ye haue geven to thenquestes ther the whiche lettere and articles I have at large shewed and declared vnto the kinges highnes who[856] consideryng your payne and travaill takyn therin right well allowithe and acceptithe your good procedynges and doynges in that behalfe, yevyng vnto you therfore right harty thankes, requyryng[857] the same farther like as ye have alredy begonne So to procede therin withe suche acceleracion and spede as ye convenyently may do, accordyng to thexpectacion and trust that his highnes hathe in you. And touchyng the enquestes that ye have charged for that purpose all though they be the kinges seruauntes and sworne for that purpose, yet for asmoche as many of theym in some poyntes perchaunce may be offendours will therfore conceyll and not fynd the truthe in euery poynt. Wherfore the kinges pleasure is that ye well consideryng the same may order and devise euery thyng after your discresion, and as ye shall se cause besides theffect of the verdictes of thesame enquestes.