[36] Lex clementiæ in lingua ejus. Prov. xxxi. 26.

[37] Quod divinæ pietatis abyssum cui vult, quando vult et quomodo vult, creditur aperire; ut nemo tam enormis peccator pereat, cui sancta sanctorum pratrocinii suffragia præstat. In Salve Regina.

[38] Maria quanto altior et sanctior, tanto clementior et dulcior circa conversos peccatores. Lib. 1, ep. 47.

[39] Quid ad Mariam accedere trepidat humana fragilitas? Nihil austerum in ea, nihil terribile; tota suavis est, omnibus offerens lac et lanam. Super Sign. Magn.

[40] Ita benigna est, ut neminem tristem redire sinat. Lib. 4, c. 12.

[41] Tu es regina misericordiæ, et ego miserrimus peccator, subditorum maximus. Rege nos ergo, o regina misericordiæ. In Salv. Reg.

[42] Habes vires insuperabiles, ne clementiam tuam superet multitudo peccatorum. Nihil tuæ resistet potentiæ; tuam enim gloriam Creator existimat esse propriam, et filius in ea exultans, quasi exsolvens debitum, implet petitiones tuas. Or. de exitu, B. V.

[43] Ego regina cœli; ego mater misericordiæ; ego justorum gaudium et aditus peccatorum ad Deum. Nullus est adeo maledictus, qui quamdiu vivit careat misericordia mea; quia propter me levius tentatur a dæmonibus, quam alias tentaretur. Nullus est ita abjectus a Deo, nisi fuerit omnino maledictus, qui si me invocaverit, non revertatur ad Deum, et habiturus sit misericordiam. Ego vocor ab omnibus mater misericordiæ, et vere misericordia illius misericordem me fecit. Ideo miser erit qui ad misericordem, cum possit, non accedit. Rev. Lib. 1, cap. 6.

[44] Veni de Libano, sponsa mea, veni de Libano, veni; coronaberis ... de cubilibus leonum, de montibus pardorum. Cant. 4, 8.

[45] De talium leonum cubiculis tu coronaberis. Eorum salus corona tua erit. Rup. Vid. l. 3, in Cant.