[46] Domina, me tuæ dominationi volo committere, ut me plenarie regas et gubernes. Non mihi me relinquas.
[47] Tuus sum ego, salvum me fac.
[48] Veni, ut vitam habeant, et abundantius habeant. Joan x. 10.
[49] Pater futuri sæculi, princeps pacis. Isa. ix. 6.
[50] Virgo per hunc consensum in incarnatione filii omnium salutem vigorosissime expetiit et procuravit; et omnium salvationi per hunc consensum se dedicavit, ita ut ex tunc omnes in suis visceribus bajulat, tanquam verissima mater filios suos. Tr. de B. V. serm. 6.
[51] Peperit filium suum primogenitum. Luc. cap. ii. 7.
[52] Si primogenitus, ergo alii filii secuti sunt secundogeniti? Carnales nullos habet B. Virgo, præter Christum; ergo spirituales habeat necesse est.
[53] Venter tuus sicut acervus tritici, vallatus liliis. Cant. vii. 2.
[54] Unum granum frumenti fuit in utero Virginis, Christus Dominus; et tamen acervus tritici dicitur, quia granum hoc virtute omnes electos continet, ut ipse sit primogenitus in multis fratribus. De Instit. Virg.
[55] In illo uno fructu, in uno salvatore omnium Jesu plurimos Maria peperit ad salutem. Pariendo vitam, multos peperit ad vitam. In Cant. iv. 13.