[526] Filius quasi exsolvens debitum, implet petitiones tuas. Or. de Ex. Mar.

[527] Euge euge, quæ debitorem habes filium, qui omnibus mutuatur. Deo enim universi debemus, tibi autem etiam ille debitor est. Orat. in Hyp. Dom.

[528] Virgo quæ meruit pro liberandis proferre pretium, potest plus omnibus suffragium liberatis impendere. Orat. 2. de aff. B. V.

[529] Potes quidem omnes salvare, ut Dei Altissimi Mater, precibus materna auctoritate pollentibus. Ex. Men. 1, Jan. Ode. 4.

[530] Oh certe Dei nostri mira benignitas, qui suis reis te Dominam tribuit advocatam, ut auxilio tuo, quod volueris, valeas impetrare. In Salv. Reg.

[531] O mirabilis erga nos, misericordia Dei nostri, qui ne fugeremus pro sententia, voluit matrem ac dominam gratiæ instituere advocatam!

[532] Mirac. di Maria, Mir. 47.

[533] Loquere, Domina, quia audit filius tuus et quæcumque petieris, impetrabis.

[534] Maria diligit diligentes se; imo sibi servientibus servit. Ipsa benedicto filio suo irato potentissime reconciliat servos et amatores suos. Præf. in Cant.

[535] Tanta est ejus benignitas, quod nulli formidandum est ad eam accedere; tantaque misericordia ut nemo ab ea repellatur.