[536] Ipsa preces servorum, maxime quæ sibi exhibentur, repræsentat in conspectu divinæ majestatis; quia ipsa est advocata nostra apud filium, sicut filius apud Patrem. Imo apud Patrem et Filium procurat negotia et preces nostras. In dict. Præf.
[537] Singulare perditorum refugium, miserorum spem, advocatam omnium iniquorum ad se confugientium.
[538] Grande privilegium Mariæ, quod apud filium sit potentissima. In Spec. lect. 6, 7.
[539] Sed quid tanta Mariæ potentia prodesset nobis; si ipsa nihil curaret de nobis?
[540] Carissimi sciamus indubitanter, et pro hoc gratias agamus incessanter, quia sicut ipsa apud eum omnibus sanctis est potentior, ita pro nobis omnibus est sollicitior.
[541] Quis post filium tuum curam gerit generis humani, sicut tu? Serm. de Zona. Virg.
[542] Quis ita nos defendit in nostris afflictionibus? Quis pugnat pro peccatoribus?
[543] Propterea patrocinium tuum majus est quam apprehendi possit.
[544] Cæteri sancti jure quodam patrocinii pro sibi specialiter commissis plus possunt prodesse, quam pro alienis; beatissima vero Virgo, sicut omnium est regina, sic est omnium patrona et advocata, et cura illi est de omnibus. De Contempl. B. V. in Prol.
[545] Adstat beatissima Virgo vultui conditoris prece potentissima, semper interpellans pro nobis.