[546] Videt enim nostra discrimina, nostrique clemens Domina materno affectu miseretur.

[547] Inveniet semper paratam auxiliari.

[548] Ipsa pro universo mundo paratissima est ad precandum.

[549] Advocatam præmisit peregrinatio nostra; quæ tamquam judicis mater, et mater misericordiæ, suppliciter et efficaciter salutis nostræ negocia pertractabit. Serm. 1, de Ass.

[550] Unam te ac solam pro nobis in cœlo fatemur esse sollicitam. Ap. in Spec. lect. 6.

[551] Tam prudens et diserta est advocata Maria, quod non potest filius vindicare in eos, pro quibus ipsa allegat. De Laud. v. l. 2, p. 2.

[552] Salve jus dirimens lites. Ap. Pep. Lez. to. 5.

[553] Benedicta tu, quæ prohibuisti me hodie, ne ulciscerer me manu mea. C. xxv.

[554] Fidelis et potens mediator Dei et hominum; sed divinam reverentur in eo homines majestatem, opus est enim mediatore ad mediatorem ipsum; nec alter nobis utilior quam Maria. Serm. in Sign. Magn.

[555] Quid ad Mariam accedere trepidet humana fragilitas? Nihil austerum in ea, nihil terribile, tota suavis est.