[556] Revolve diligentius evangelicæ historiæ seriem universam, et si quid forte durum occurrerit in Maria, ad eam accedere verearis. Serm. in Sign. Magn.
[557] Adibo te imo etiam conveniam, gloriosissima Dei genitrix, quam matrem misericordiæ vocat, imo clamitat omnis ecclesia sanctorum. De Reth. Div. c. 18.
[558] Tu, inquam, cujus gratiositas nunquam repulsam patitur, cujus misericordia nulli unquam defuit; cujus benignissima humanitas nullum unquam deprecantem quantumcumque peccatorem despexit.
[559] An falso aut inaniter vocat te omnis Ecclesia advocatam suam, et miserorum refugium?
[560] Absit, ut peccata mea possint suspendere te a tam salubri officio pietatis; quo et advocata es, et mediatrix hominum, post filium tuum spes unica et refugium tutissimum miserorum.
[561] Totum siquidem quod habes gratiæ, totum quod habes gloriæ, et etiam hoc ipsum quod mater es Dei, si fas est dicere, ob peccatores tibi collata sunt.
[562] Absit hoc a matre Dei, quæ fontem pietatis toti mundo peperit, ut cuique miserorum suæ misericordiæ subventionem unquam deneget.
[563] Officium ergo tuum est te mediam interponere inter ipsum et homines. Moveat te gloriosa Dei mater, benignissima misericordia tua, quæ major est incogitabiliter omnibus vitiis meis et peccatis. D. c. 18, de Reth. Div.
[564] Consolamini pusillanimos; respirate miserabiles; Virgo Deipara est humani generis advocata; idonea, sapientissima, universalis. In Rog. pro exp. adv. Turc. susc.
[565] L. 7, c. 25.