[586] Fructus iridis est recordatio divini fœderis; sic per verginem gloriosam offensa eis remittitur, fœdus stringitur. Serm. in Apoc. c. 41.
[587] Pulchra ut Luna. Cant. vi. 9.
[588] Sicut Luna est media inter corpora cœlestia et terrena, et quod ab illis accipit ad inferiora refundit; sic et virgo regia inter nos et Deum est media, et gratiam ipsa nobis refundit. Serm. 14, de Nat. Dom.
[589] Cant. i. 8.
[590] Pasce hædos tuos, quos convertis in oves, et qui a sinistris in judicio erant collocandi, tua intercessione collocantur a dextris.
[591] Hæc est a me electa tanquam esca dulcissima ad capiendos homines, potissimum peccatores. Ap. Blos. Monil. Spir.
[592] Suos vocat quia non omnes hædi vocantur Mariæ, sed qui Mariam colunt ac venerantur, licet sceleribus contaminati. Qui vero peccatis irretiti sunt, nec B. Virginem speciali obsequio prosequuntur, nec preces fundunt in ejus cultum, ut aliquando resipiscant, hædi profecto sunt non Mariæ, sed ad sinistram judicis sistendi.
[593] Ego eripiam te de affligentibus te.
[594] Sicut magnes attrahit ferrum, sic ego attraho dura corda. L. 3, Rev. c. 32.
[595] Ideo mater Dei præelecta es ab eterno; ut quos justitia filii salvare non potest, tu per tuam salvares pietatem. Hom. de Præs. B. V.