[596] Scio illam magis propter peccatores, quam propter justos, factam esse Dei matrem; dixit enim ejus bonus filius se non venisse vocare justos, sed peccatores.
[597] Peccatores non abhorres, sine quibus nunquam fores tanto digna filio.
[598] Totum quod habes, si fas est dicere, peccatoribus debes; omnia enim propter peccatores tibi collata sunt. De Reth. Div. c. 18.
[599] Si ipsa propter peccatores facta est Dei mater, quomodo immanitas peccatorum meorum cogere poterit desperare veniam? De Exc. v. c. 1.
[600] Quam idcirco de hoc sæculo transtulit, ut apud te pro peccatis nostris fiducialiter intercedat.
[601] Verbum usum est Virgine sequestra.
[602] Divinarum reconciliationum, quæ pignore accepto fit, Fidejussio. Or. 2, de Aff.
[603] Si propter tuas nequitias Dominum videris indignatum, ad spem peccatorum confugias; sibi pro miseris satisfacere ex officio commissum est.
[604] Timere ne debet ut pereat, cui Maria se matrem exhibet, et advocatam.
[605] Tu misericordiæ mater non rogabis pro filio filium, pro redempto, redemptorem?