[876] Ave, Dei hominumque sequestra constituta.

[877] Ave totius orbis conciliatrix.

[878] Inimicitias ponam inter te et mulierem, et semen tuum et semen illius; ipsa conteret caput tuum. Gen. iii. 15.

[879] Cum peccati originalis caput sit diabolus, tale caput Maria contrivit; quia nulla peccati subjectio ingressum habuit in animam Virginis, et ideo ab omni macula immunis fuit. In Gen. iii. 15.

[880] Congruum erat ut B. Virgo Maria, per quam aufertur nobis opprobrium, vinceret diabolum, ut nec ei succumberet ad modicum. In 3, dist. 3, art. 2, q. 2.

[881] Tu ante omnem creaturam in mente Dei præordinata fuisti, ut Deum ipsum hominem procreares. Serm. 15, cap. 4.

[882] Sanctitas illis rebus attribuitur, quæ in Deum sunt ordinatæ. 1 p. q. 36, art. 1.

[883] Neque enim homini præparatur habitatio, sed Deo. 1 Par. xxix. 1.

[884] Omnium artifex Deus, filio suo dignum habitaculum fabricaturus, eam omnium gratificantium charismatum copia adornavit. Lib. 2, de Laud. Virg. art. 2.

[885] Omnipotens sempiterne Deus, qui gloriosæ Virginis et matris Mariæ corpus et animam ut dignum filii tui habitaculum effici mereretur, Spiritu Sancto co-operante præparasti, etc.