[886] Prov. xvii. 6.

[887] Providentia singulari perfecit ut sanctissima Virgo ab ipso vitæ suæ principio tam omnino existeret pura quam decebat illam, quæ Christo digna mater existeret. In Men. die. 25, Martii.

[888] Quod vel paucis mortalium constat esse collatum, fas certe non est suspicari tantæ Virgini esse negatum. Epist. 174.

[889] Nihil unquam alicui sanctorum concessum est, quod a principio vitæ cumulatius non præfulgeat in Maria. Serm. 2, de Ass.

[890] Matris Dei et servorum Dei infinitum eat discrimen. Or. 1, de Ass.

[891] Majora in quovis genere privilegia gratiæ deferenda sunt matri Dei, quam servis. 3, p. q. 27, art. 2.

[892] Impotensne fuit sapientia Dei mundum habitaculum condere, remota omni labe conditionis humanæ? Serm. de Conc.

[893] Angelos, aliis peccantibus, a peccato servavit; et matrem ab aliorum peccatis exortem servare non potuit? Loc. cit.

[894] Decens erat ut ea puritate, qua major sub Deo nequit intelligi, Virgo illa niteret, cui Deus Pater unicum sibi filium dare disponebat. Dict. Lib. de Conc.

[895] Cum Virginis una cum corpore animam conservasset, ut eam decebat, quæ Deum in sinu suo exceptura erat; sanctus enim ipse cum sit, in sanctis requiescit. Lib. 4, de Fid. Ort. cap. 15.