[896] Sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias. Cant. ii. 2.

[897] Nascens de homine factor hominum talem sibi debuit eligere matrem, qualem se decere sciebat. H. 3, Sup. Miss.

[898] Tertio fuit sanctificatio maternalis, et hæc removet omnem culpam originalem. Hæc fuit in B. Virgine; sane Deus talem tam nobilitate naturæ, quam perfectione gratiæ condidit matrem, qualem eum decebat habere suam matrem. Tom. 2, Serm. 51, c. 1.

[899] Talis enim decebat, ut nobis esset pontifex sanctus, innocens, impollutus segregatus a peccatoribus, etc. Heb. vii. 26.

[900] Oportuit eum qui peccata venerat tollere, esse a peccatoribus segregatum quantum ad culpam cui Adam subjacuit. 3 p. q. 4, art. 6, ad. 1.

[901] Non de terra, sed de cœlo vas sibi hoc per quod descenderet, Christus elegit, et sacravit templum pudoris. De Inst. Virg. c. 5.

[902] Primus homo de terra terrenus; secundus homo de cœlo cœlestis. 1 C. xv. 47.

[903] Non decuit regem gloriæ jacere nisi in vase purissimo et electissimo præ omnibus angelis et hominibus. Rev. l. 1, c. 17.

[904] Maria fuit vas mundum et non mundum; mundum quia totum pulchra; sed non mundum, quia de peccatoribus nata est licet sine peccato concepta, ut filius meus de ea sine peccato nasceretur. L. 5, c. 13.

[905] Gloria enim hominis ex honore patris sui, et dedecus filii pater sine honore. Eccli. iii. 13.