[906] Putredo namque humanæ est opprobrium conditionis, a quo cum Jesus sit alienus, natura Mariæ excipitur; caro enim Jesu caro Mariæ est. Serm. de Ass. B. V.

[907] Caro Christi caro est Mariæ, et quamvis gloria resurrectionis fuerit glorificata, eadem tamen mansit quæ de Maria sumpta est. Loc. cit.

[908] Una est Mariæ et Christi caro; atque adeo filii gloriam cum matre non tam communem judico, quam eamdem. De L. V.

[909] Tu sola inventa est digna, ut in tua virginali aula Rex Regum primam sibi mansionem eligeret. In Depr. ad Virg.

[910] Antequam conciperet, jam idonea erat ut esset mater Dei. Serm. 3, de Nat. Virg.

[911] B. Virgo cujus viscera meruerunt portare Christum Dominum. Resp. 1, Noct. 2, in Nat. Mar.

[912] B. Virgo dicitur meruisse portare dominum omnium, non quia meruit ipsum incarnari, sed quia meruit ex gratia sibi data illum puritatis et sanctitatis gradum ut congrue posset esse mater Dei. 3 p. q. 2, a 11, ad 3.

[913] Singularis ejus sanctitas ex gratia hoc promeruit, quod susceptione Dei singulariter judicata est digna. De Ass. Serm. 2.

[914] Quæ autem excellentia, quæ perfectio decuit eam ut esset mater Dei. Serm. 3, Nat. Virg.

[915] Beata autem Virgo fuit electa divinitus, ut esset mater Dei; et ideo non est dubitandum, quin Deus, per suam gratiam, eam ad hoc idoneam reddidit, secundum quod Angelus ad eam dicit. Luc. 1, Invenisti gratiam apud Deum; ecce concipies, etc., 3, p. q. 27, a. 4, in corp.