[916] Non fuisset idonea mater Dei, si peccasset aliquando, quia ignominia matris ad filium redundasset. Serm. 3, Nat. Virg.
[917] Excepta itaque S. Virgine Maria, de qua propter honorem Domini nullam prorsus, cum de peccatis agitur, habere volo quæstionem. Inde enim scimus quod ei plus gratiæ collatum fuerit ad vincendum ex omni parte peccatum, quæ concipere et parere meruit eum quem constat nullum habuisse peccatum. De Nat. et grat. contr. Pel. t. 7, c. 36.
[918] Christus talem matrem sibi elegit, qualem meruit habere, de qua non erubesceret.
[919] Intra viscera, quæ citra ullam sui dedecoris notam creaverat, habitavit. Or. de Nat. Dom.
[920] Nonne mater ejus dicitur Maria? Matth. xiii. 55.
[921] Nonne mater ejus extitit peccatrix?
[922] Sapientia ædificavit sibi domum. Prov. ix. 1.
[923] Sanctificavit tabernaculum suum altissimus.... Adjuvabit eam Deus mane diluculo. Psal. xlv. 56.
[924] Psal. xcii. 5.
[925] In malevolam animam non introibit sapientia, nec habitabit in corpore subdito peccatis. Sap. i. 4.