[926] Dei filius in ipsa habitabit, non solum in anima, sed etiam in utero. 3, p. q. 27, a. 4.

[927] Nullam digniorem domum sibi filius Dei ædificavit, quam Mariam, quæ nunquam fuit ab hostibus capta, neque suis ornamentis spoliata.

[928] Quis unquam audivit architectum, qui sibi domum ædificavit, ejus occupationem et possessionem primo suo inimico cessisse. In Conc. Eph. n. 6.

[929] Qui dixit, honora patrem et matrem ut decretum a se promulgatum servaret, omnem Matri gratiam et honorem impendit. Or. in Hypap.

[930] Sicut honorem matris præcipit ita inhonorationem damnat. Serm. de Ass. B. Virg.

[931] Cum tu Summus Princeps velis habere matrem, illi certe debebis honorem; nimis autem appareret illam legem non bene adimpleri, si in abominationem peccati originalis permitteres illam quæ esse debet habitaculum totius puritatis. Serm. de Conc. B. M.

[932] Christus plus pro redimenda Virgine venit quam pro omni alia creatura.

[933] Duplex est redimendi modus, unus redimendo lapsum, alter redimendo non lapsum, ne cadat.

[934] Nobilius redimitur cui providetur, ne cadat, quam ut lapsus erigatur.

[935] Scot. Acad. tom. 8, art. 3, sect. 3, q. l. s. 5.