[936] Credendum est enim quod novo sanctificationis genere in ejus conceptionis primordio Spiritus Sanctus eam a peccato originali (non quod infuit, sed quod infuisset) redemit atque singulari gratia preservavit. Serm. 2, de Ass.

[937] Alii liberatorem, Virgo sancta præliberatorem habuit.

[938] Talis agnus, qualis Mater agni; quoniam omnis arbor ex fructu suo cognoscitur. Coll. 3, de Verb. Inc.

[939] O digna digni, formosa pulchri, excelsa altissimi, mater Dei. Ug. de S. Vict. Serm. de Ass.

[940] Lacta, O Maria, Creatorem tuum, lacta eum qui te fecit, et qui talem fecit te, ut ipse fieret ex te. Serm. de Nat. Virg.

[941] Hæc est quæ sola meruit mater, et sponsa vocari. Serm. de Ass.

[942] Ipse spiritus Dei, ipse amor Patris et Filii corporaliter venit in eam singularique gratia præ omnibus in ipsa requievit, et reginam cœli et terræ fecit sponsam suam. De Exc. Virg. c. 4.

[943] Spiritus Sanctus superveniet in te. Luc. i. 35.

[944] Unde dicitur templum Domini, sacrarium Spiritus Sancti, quia concepit ex Spiritu Sancto. Opusc. 8.

[945] Tota pulchra es, amica mea, et macula non est in te. Cant. iv. 7.