[1146] Quanto aliquid magis appropinquat principio in quolibet genere tanto magis participat effectum illius principii. Beata autem virgo Maria propinquissima Christo fuit secundum humanitatem; quia ex ea accepit humanam naturam; et ideo præ cæteris majorem debuit a Christo gratiæ plenitudinem obtinere. 3 p. q. 27, a. 5.

[1147] Dignitas matris est alterioris ordinis, pertinet enim quodammodo ad ordinem unionis hypostaticæ; illum enim intrinsece respicit, et cum illa necessariam conjunctionem habet. To. 2, in. 3, p. d. 2, s. 2.

[1148] Post hypostaticam conjunctionem non est alia tam vicina, ut unio matris Dei cum filio suo. L. 2, de Laud. V.

[1149] Est suprema quædam conjunctio cum persona infinita. 1, p. q. 25, a. 6.

[1150] Immediate post esse Deum, est esse matrem Dei. Super Miss. c. 180.

[1151] Magis Deo conjungi, nisi fieret Deus, non potuit.

[1152] Quod fœmina conciperet et pareret Deum oportuit eam elevari ad quamdam æqualitatem divinam, per quamdam infinitatem gratiarum. To. 1, Serm. 61, c. 16.

[1153] Quarto modo inest Deus creaturæ, scilicet Mariæ Virgini, per identitatem, quia idem est quam illa. Serm. 1, de Nat. Virg.

[1154] Hic taceat et contremiscat omnis creatura, et vix audeat aspicere tantæ dignitatis immensitatem. Habitat Deus in Virgine, cum qua unius naturæ habet identitatem. Loc. cit.

[1155] Dignitas matris Dei suo genere est infinita. To. 2, in 3, p. d. 18, l. 4.