[1156] Cum enim gratia habitualis sit donum creatum, confiteri oportet quod habeat essentiam finitam. Est cujuslibet creaturæ determinata capacitatis mensura, quæ tamen divinæ potestati non præjudicat, quin possit aliam creaturam majoris capacitatis facere. Opusc. 2, Comp. Theol. c. 215.

[1157] Virtus divina, licet possit facere aliquid majus et melius quam sit habitualis gratia Christi, non tamen posset facere quod ordinaretur ad aliquid majus quam sit unio personalis ad filium unigenitum a patre. 3 p. q. 7, a. 12, ad 2.

[1158] B. Virgo ex hoc quod est mater Dei, habet quamdam dignitatem infinitam, ex bono infinito quod est Deus. Et ex hac parte non potest fieri melius. 1, p. q. 25, a. 6, ad 4.

[1159] Utique habet quandam infinitatem esse matrem infiniti. Conc. 3, de Nat. Mar.

[1160] Status maternitatis Dei erat summus status, qui puræ creaturæ dari posset. To. 3, Serm. 6, a. 3, c. 1.

[1161] Dominus B. Virgini summum donavit, cujus capax fuit pura creatura, scilicet Dei maternitatem. L. 1, de Laud. Virg. c. 178.

[1162] Esse matrem Dei est gratia maxima puræ creaturæ conferibilis. Ipsa est quam majorem facere non potest Deus, majus cœlum, majorem quam matrem Dei facero non potest. Spec. B. V. Lect. 10.

[1163] Luc. i. 49.

[1164] Non explicat quænam hæc magna fuerint, quia inexplicabilia. Conc. 3, de Nat. Virg.

[1165] Propter hanc totus mundus factus est. Serm. 7, in Salv. Reg.