[1186] De Trin.
[1187] Maria sic gratia plena dicitur, quod in illa gratiæ thesaurus reconderetur.
[1188] Maria est thesaurus quia in ea, ut in gazophylacio, reposuit Dominus omnia dona gratiarum; et de hoc thesauro largitur ipse larga stipendia suis militibus et operariis. De Laud. Virg. l. 4.
[1189] Simile est regnum cœlorum thesauro abscondito in agro, quem qui invenit homo, vadit et vendit universa quæ habet, et emit agrum illum. Matth. xiii. 14.
[1190] Ager iste est Maria, in qua thesaurus Dei Patris absconditus est. Spec. c. 7.
[1191] Totius boni plenitudinem posuit in Maria, ut proinde si quid spei in nobis est, si quid gratiæ, si quid salutis, ab ea noverimus redundare. Serm. de Aquæd.
[1192] Eccli. xxiv. 25.
[1193] In manibus tuis omnes thesauri miserationum Dei.
[1194] Omnia bona quæ illis summa majestas decrevit facere, tuis manibus decrevit commendare; commissi quippe tibi sunt thesauri et ornamenta gratiarum. In Cor. Virg. cap. 15.
[1195] Nemo qui salvus fiet, nisi per te; nemo donum Dei suscipit, nisi per te. Serm. de Zona Virg.