[1196] Ne timeas, Maria invenisti enim gratiam apud Deum. Luc. i. 30.
[1197] Ne timeas, quia invenisti. Non rapuisti, ut primus angelus; non perdidisti, ut primus parens; non emisti ut Simon Magus; sed invenisti, quia quæsivisti. Invenisti gratiam increatam et in illa omnem creaturam. In Marial. c. 237.
[1198] Hanc gratiam accepit Virgo salutem sæculis redditura. Serm. 3, de Ann.
[1199] Invenisti gratiam, quantam? quantam superius dixerat, plenam et vere plenam, quæ largo imbre totam funderet, et infunderet creaturam. Serm. 142.
[1200] Sicut sol factus est, ut illuminat totum mundum; sic Maria facta est, ut misericordiam impetret toti mundo. De Laud. Virg. lib. 7.
[1201] A tempore quo Virgo mater concepit in utero verbum Dei, quandam ut sic dicam, jurisdictionem obtinuit in omni Spiritus Sancti processione temporali; ita ut nulla creatura aliquam a Deo obtinuit gratiam, nisi secundum ipsius piæ matris dispensationem. Serm. 61, Tract. 1, Art. 8.
[1202] Cupientes invenire gratiam, quæramus inventricem gratiæ, quæ quia semper invenit, frustrari non potest. De Laud. Virg. l. 2, p. 5.
[1203] Quæramus gratiam, et per Mariam quæramus; quia quod quærit, invenit, et frustrari non potest. Serm. de Aquæd.
[1204] Quia sic est voluntas ejus, qui totum nos habere voluit per Mariam. Loc. cit.
[1205] Prov. viii. 18, 21.