[1206] Divitiæ salutis penes Virginem nostris usibus reservantur. Christus in Virginis utero pauperum gazophylacium collocavit; inde pauperes locupletati sunt. In Alleg. utr. Test. c. 24, Eccli.
[1207] Ad hoc enim data est ipsa mundo quasi aquæductus, ut per ipsam a Deo ad homines dona cœlestia jugiter descenderent.
[1208] Ad quid nisi, ut, adveniente jam Spiritu plena sibi, eodem superveniente, nobis quoque superplena et supereffluens fiat? Serm. 2, de Ass.
[1209] Qui me invenerit, inveniet vitam, et hauriet salutem a Domino. Prov. viii. 35.
[1210] Propterea tanto tempore humano generi fluenta gratiæ defuerunt, quod necdum intercederet is tam desiderabilis aquæductus. Serm. de Aquæd.
[1211] Ego civitas refugii iis, qui ad me confugiunt; accedite, et gratiarum dona affluentissime haurite. Serm. 2, de Dorm. B. V.
[1212] Per te hæreditamus misericordiam miseri, ingrati gratiam, veniam peccatores, sublimia infirmi, cœlestia terreni, mortales vitam, et patriam peregrini. Serm. de Ass. B. V.
[1213] L. 3, c. 12.
[1214] Non abiit quasi incredula de oraculo, sed quasi læta pro voto, festina præ gaudio, religiosa pro officio. In c. 1, Luc.
[1215] Mansit autem Maria cum illa quasi mensibus tribus; et reversa est in domum suam. Luc. i. 56.